Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis
245 quo omnem sollicitam curam et diligentiam in conquirendis locustis, sensim reviviscentibus, illorumque, seu scopis mediantibus congregationibus et taliter congregatarum combustione, seu vero terrae effossione, ejusmodique insectorum eo depulsione, sicque demum eorundem, superinjecta terra anni- hilatione impendant; verbo, denique omnia humanitus excogitabilia media ad exstirpandum saepefatorum insectorum genus adhibeant, nihilque horum, quae hunc in finem deservire possunt, instituere intermittant. Datum Posonii ut s. 357. Locustae in comitatu Posoniensi. Conci Cons. die 21. Aprilis 1749. (In seq. M. R. ddto 17. Aprilis 1749.) Clementer committitur, quatenus reiterata mandata quoad instituendas fine exstirpandarum locustarum quasvis humanitus excogitabiles dispositiones, ad comitatus , signanter morosiores, vel maxime vero ad comitatum Posoni ensem, transmittantur, numve idem comitatus Posoniensis jam aliquas, et quales in sui gremio hoc in passu dispositiones fecerit? Informatio capiatur, aut si tales facere intermisisset, facti ratio expetatur, elTectuationisque eorum, quae in merito exstirpationis dictorum insectorum salutariter ordinata habentur, sollicita cura habeatur. 358. Coemeterium ad portam $. Laurentii Posonii. Conci. Cons. die 21. Aprilis 1749. (In seq. M. R. ddto 17. Aprilis 1749.) Quoad coemeterium ad portam St. Laurentii habitum , Monialibus de Notre Dame per pivitatem Posoniensem oblatum, benigne rescribitur, quatenus ex ratione subversantis publicae sanitatis periculi, potius domus angularis, hortus item et coemeterium ad xenodochium civitatis Posoniensis pertinentia, versusque monasterium Fratrum Misericordiae protensa, praelibatis Monialibus cedantur , et circa id negotium cum praefata civitate Posoniensi concertetur, desuperque Sua Majestas SSma informetur. 359. Locustarum in Moravia exstirpatio. Conci. Cons. die 29. Aprilis 1749. (In seq. M. R. ddto 25. Aprilis 1749.) Qualesnam quoad exstirpationem locustarum in marchionatu Moraviae factae habeantur dispositiones, eaedem fine eo benigne communicantur, quatenus in continuationem priorum benignorum mandatorum , in exstirpationem dictorum insectorum omnis sollicita cura impendatur, et illa etiam quae in adnexo convoluto /// denotata habentur, in quantum in regno Hungáriáé practicabilia sunt, accurate observanda et eflectuanda ordinentur. / Ferdinand I. Entbiethen allen und jeden Unseren Unterthanen und Getreüen, was Würden, Stands, Ambts oder Weesens die in Unseren Ertz- Her tzog thumb Oesterreich unter der Enns seijn, somit diesen Unseren Generalien ersucht, oder derselben erinneret werden, unsere Gnad, und alles Gutes: Euch ist unverborgen, dass die Heuschrecken, die sich etliche Jahr her in diesem Unseren Erzhertzogthum Oesterreich unter der Enns sehr ge- hau fft, mit abätzung des schweren und geringen Traydts, auch der Waydt grossen Schaden gethan haben, dardurch Wir verursachet worden zu Verhüttung mehreres Verderbens, Unsere offene Generalien allenthalben in diesem Land ausgehen zu lassen, in welchen Wir männiglichen ernstlich gebot- ten: die Heuschrecken durch alle Menschliche mögliche Mittel und Weeg zu vertilgen; Euer arbeith, mühe und Flciss, die Ihr fürnehmlich verschiedenen Sieben und Vierzigsten Jahrs in Vertilgung der Heuschrecken gehabt hat auch so viel genutzt, dass bemeltes Jahr an Vielen Orthen das Getraid von solchen Unziffer in grosser mange erhalten worden ist; Nachdeme nun die