Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis
234 fit, quod domini terrestres ex motivo et exemplo praemisso, alios, etiam subditos suos quaestum similem non exercentes, extraurbariali gravarent labore et censu, citra omnem magistratualem animadversionem. Plurimi horum duos et tres ducunt secum conductos socios, quibus pro itinere singulo per octo et decem praestarent florenos, causatur proinde maximus apud oeconomos in servitori- bus defectus, cum jam duplicatum fere salarium annuale respectu prioris solvere cogantur, ac, si vel minimam occasionem nanciscuntur, dominos suos deserunt, seque praemissis quaestoribus associant; respectum et honorem nemini praebent, sed in corrasis pecuniis spem collocant, unde etiam ubi excedunt, patronos sibi comparant, et delicta saepius capitalia leviori pretio expiant; a nonnullis dominis officialibus comitatensibus erga solutionem d. 25. a singula persona passuales extrahunt, imo soli quoque falsa sigilla intertenent, et pas- suales alibi fabricatas expediri et Recepta imprimi faciunt, has ex apotheca Patrum Societatis Jesu habere, ubi nulla apotheca, nec medicus daretur, nec dabatur unquam, mendacissime asstruunt; oleum Viennae Austriae coemunt, eidem certos colores inducunt, adeoque pro diversa specie unum et idem declarant, ubi praeter cumini et juniperi oleum, et id parcissime, Patria aliud neuti- quam profert; alkermes et teriacam ex pisis et stramine avenaceo soli conficiunt , eidemque quaepiam condimenta addunt; pixides soli fieri procurant et inscriptiones, quod eadem Venetica sint applicant et obsigillant; saepius laridum decoctum pro adipe ursi, et ossa hic pereuntium pecorum loco Unicornis divendunt, aliisque inenarrabilibus commentis quaestum suum adornant; sed potissimum compassionem sui apud exteros per id inducunt, quod illud oleum, et reliqua sibi habeant ad distrahendum in certa summa a dominis suis terrestribus imposita.------D e locustis’circiimstaiitialis relatio praestanda. Conci Cons. die 20. Septbr. 1748. (In seq. M. R. ddto 16. Septbr. 1748.) Altissimi ordines / pro strictissimo observamine cunctis Jurisdictionibus missi: / Franciscus etc. De locustis Regnum Hungáriáé peragrantibus, et in segetibus, sylvis et arundinetis multifaria damna causantibus, genuine ac cir- cumstantialiter informari cupientes, et Primo quidem quando, quove anni tempore locustae eaedem in praefatum Hungáriáé regnum advenerint? Secundo quanto temporis spatio in hoc et illo Comitatu perstiterint ? Tertio: qualiter semet de una regni plaga ad aliam vertendo, ultra progressae sint? Quarto: num semet in plures divisiones separaverint? Quinto: an locustae eaedem in memorato Hungáriáé regno adhucdurn, et in quibus signanter comitatibus et locis actu existant et commorentur? Sexto: ubinam locustae eaedem praeterita hyeme delituerint? Septimo: num iisdem frigus nocuerit? Octavo: tempus ovationis earundem ? Nono: qualemnam formam habeant? Decimo: quibus semet nutrire soleant? Undecimo demum, quaenam optima depulsionis et exterminationis repetitarum locustarum media adusque adinventa fuerint? Consilio huic Regio Locumtenentiali hisce clementer committendum esse duximus: quatenus regni comitatibus non exspectata generali aut particulari congregatione in gremio illorum existentibus, plenam et exactam ad tenorem praescriptorum punctorum de praemisso substrato informationem primo, quo fieri poterit, tempore, Consilio isti Regio transmittant et medicorum etiam (ubi darentur) sentimentum exposcant. Praeterea vero, siquidem prioribus quoque temporibus ejusmodi locustas in antelatum Hungáriáé regnum pervenisse perhibeatur, in archivis suis indagent, an non aliquid de iisdem, efi