Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis
222 et antevertenda actu grassante pecorum lue, vigilem curam adhibeat, et frequentius etiam consideat. Ipsae vero regni jurisdictiones in praecavendam et suprimendam nimium invalescentem luem pecorum, omnem possibilem adhibeant curam. 336. Juramentum pliarmacopoeorum, chirurgorum, balneatorum et obstetricum adurgetur. *) Conci Cons. die 3. Januarii 1747. Meminerit Magistratus, qualiter superioribus jam annis ad tollendos notabiles, qui ob inscitiam pharmacopolarum, divenditaque corrupta saepius medicamenta emergunt defectus, dispositum fuerit: ut pharmacopoeae, ubi habentur , debite annue visitentur, pharmacopolae examinentur, et pro casu, quo hactenus juramentum non praestitissent, idem pro more alibi quoque observato, ab iisdem desumatur, ac super his omnibus relatio de tempore in tempus Consilio huic Locumtenentiali submittatur. Cum autem non constet, num huic ad conservandam publicam salutem directae dispositioni ubivis locorum debite satisfiat, graves interim non modo inter pharmacopolas, verum chirurgos quoque et balneatores, artem chirurgicam exercentes, nec non obstetrices errores invaluisse observentur. Ideo hisce intimandum esse duxit Consilium Loc. Regium, quatenus super eo, quot in gremio Jurisdictionis pharmacopoeae reperiantur, numve eaedem juxta praeatactas priores dispositiones de anno in annum , et per quem visitentur , in qualive statu repertae fuerint et actu existant, ac num ipsi etiam pharmacopolae juramento adstricti sint; non absimiliter, quot chirurgi et balneatores, nec non obstetrices in gremio Jurisdictionis degant et commorentur, / et num dictae obstetrices instructae et juramento obstrictae sint? Consilium hoc Reg. Locumtenentiale genuine et specifice quantocius informare noverit, nec intermittat. Datum Posonii ut s. / TABELLA. Demonstrans, quotnam in comitatibus et civitatibus infrascriptis reperiantur pharmacopeae , quando visitatae , in qualive statu repertae sint, numve pharmacopolae juramento obstricti? quot item chirurgi et balneatores, nec non obstetrices instructae et juramento obstrictae. In comitatibus et civitatibus Pharmacopoe nro quot? quando visitatae, et in quali statu existant? Pharmacopolae juramento obstricti Balneatores nro. Chirurgi nro Obstetrices instructae et juramento obstrictae Tirnaviensi 4 Pro earum visitatione dies 20. Oct. 1745. anni destinatus fuerat, sed ob alia intercurrentia publica terminus differri debuit. 4 una cum Soc. Jesu, quae tamen jam cessavit. 1 6 Principaliores 2. subalternae 3. De posterioribus non declaratur , num instructae et juramento obstrictae sint? *) In sequelam intimati hujus, submissae officiosae relationes, ex parle Commissionis sanitatis in unum collectae, tabellari forma hic — sistuntur ideo , quoniam authenticam praebet status medicinalis aevi hujus rationem.