Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis

220 sem semet habere exponentis instantiam—b. committitur: quatenus apud praeattactos Comi­tatus debitae instituantur dispositiones, ut memoratus supplicans quantocius plene contentetur. 330. lues pecorum in Comit. Trenchin et Tliurocz; praecau­tio cira nundinas; pecorum, pellibus prius conscissis profunda humatio. Conci. Cons. die 16. Octb. 1745. Relatam est Consilio R. L. pecorum luem in pluribus Regni Comitatibus signanter T r e n c h i n et T h u r ó c z, et civitatibus rursus recruduisse, ne igitur ma­lum jamjam saeviens in dies sumat majora incrementa, ut potius in principio opera leviori celeriter supprimatur, cuilibet regnicolarum pro bono suimet pro­prio omni nisu connitendum est. Ideo Magistratui hisce intimari: ut, in quantum lues pecorum in sui gre­mium translatanondum esset, aut initium sumsisset, apecorum, no- tanter ex locis illis, in quibus luem pecorum grassari publice con­stat, ad nundinas vel secus etiam admissione aut coemptione sibi ca­vere; ubi vero malumjam invaluisset, pecora lue perempta, ne quid pe­jus exoriatur, una cum pellibus prius conscindendis, modalitate annis prio­ribus demandata terrae profundius infodi curare; eos porro ac tales, qui ordinatis tam salutaribus dispositionibus adversari comperti fuerint, per exigen­tiam demeriti castigare noverit, communi omnium bono idipsum exposcente. Datum Posonii ut s. 331. iiuntus pestilentiales repraesentandi. Conci. Cons. die 20. Novb. 1745. (In seq. M. R. ddto 12. Novb. 1745.) Sua Sacra Caesareo-Regia Majestas tenore benigni Rescripti sui ad Cons. R. Locumtenentiale sub 12-a hujus dati clementer annuit et ordinat, ut Comi­tatus , antiquiores praetensiones suas, quas semet sive fundamento articuli 97, 1715, vel ratione excessuum militarium, praejuncturarum, item pro tormentis bellicis, et partis sumptuum contagionis (pestis) habere allegant, liquident, et medio Consilii hujus Regii Locumt. Augustae Aulae specifice transmittant, ut in sublevamen miseri contribuentis, quantum possibile erit, a restantiis defalca- ri possint; benigne cupiendo Eadem Altefata Sua Majestas Caesareo-Regia ex parte sua ad omnia ea, quae onus contributionale quoquo modo sublevare pos­sunt , libenter concurrere, dummodo etiam ex parte Regni media necessaria, et verus zelus cum efficacia adhibeantur, et Quantum contributionale in re et tem­pore incassetur. Quare Magistratibus hisce intimandum esse duxit Consilium Regium Lo­cumtenentiale , quatenus si et in quantum quaspiam de praenarratis haberent antiquas praetensiones, illas specifice deducere et liquidare, Consilio­que huic Regio Locumtenentiali, cum probis et documentis ad liquidationem li- quidandorum necessariis quantocius submittere noverint, et nec intermittant eaedem Dominationes Vestrae. Datum Posonii ut s. 333. Securitas publica occasione nundinarum manutenenda. Conci. Cons. die 26. Novb. 1745. (In seq. M. R. ddto 23. Novb. 1745.) Suae Sacrae Caes. Regiae Majestati benigne innotuit, quod occasione pu­blicarum nundinarum nonnunquam rixae et tumultus, ac alia libertatem nundi-

Next

/
Thumbnails
Contents