Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis
217 Cum experientia docuerit, graves, ac enormes inter Pharmacopoeosy Chirurgos, Balneatores et Obstetrices invaluisse errores, multasque superinde agitatas esse querimonias; publici proinde interest, Instructiones publica auctoritate stabiliendas, quas quilibet eorum observare teneatur y praescribere, eas- demque Taxae adnectere, quae sequentis sunt tenoris: I. Instructio. Juxta quam Pharmacopoei semet aceomodabunt. 1- o Pharmacopoei officio, et vocationi suae omni modo satisfacere co- nentur; quamobrem sobrietati, honestati, ac bonae conscientiae studeant; in omnibus vocationis suae actionibus fideles, ac industrios se praestent, atque de probis ac honestis sodalibus sibi prospiciant. 2- 0. Medicis decentem honorem exhibeant, eorum praeceptis et ordinationibus non adversentur, sed morigeros et obsequiosos se praebeant. 3- 0. Singula simplicia, legitimo tempore, dum in pleno vigore sunt, colligant, eademque debitis locis et vasis asservando, frequentiusque revidendo, a corruptione custodiant. 4- 0. Exotica, selectae, et optimae qualitatis sibi comparent, ea, dum advenerint, ordinario Physico revidenda et examinanda proponant, nec non schae- dam aestimatoriam, seu consignationem pretii materialium eidem fideliter exhibeant, quo, secundum varians pretium etiam proportionata rerum taxa ab eodem statui queat. 5- 0. Medicamenta majoris momenti, e. g. salia, spiritus, tincturas, mer- curialia, aliaque chemica, ut et omnia reliqua composita, neutiquama materia- listis circumforaneis, rusticis, chymicastris vagabundis coemant, sed eadem singula, juxta dispensatorium Viennense novum, vel alios probatos auctores soli conficiant; hinc libris quoque necessariis officinas suas instruant. Imprimis quando medicamenta pretiosioris compositionis paranda sunt, eorum species ingre- dientes suo ordine primum dispensent, easdemque physici ord. examini submittant, quae si ab eodem in bona qualitate et pondere justo fuerint reperta, tum in ejusdem physici praesentia commisceantur. 6- 0 Praescriptiones medicorum, quoad species ipsas, eorumque pondus, vel mensuram immutare non attentent, nec deficiente uno alterove ingrediente, aliud quidquam substituant, aut per sodales, tironesque substitui permittant, sed in id omni accuratione et solertia incumbant, ut omnia juxta praescripta fideliter conficiantur. 7- 0. Sine consilio ac praescitu medici cujusdam, nemini fortia purgantia, vomitoria, humores et sangvinem concitantia, abortiva, opiata, multo minus venena, sine sufficiente cautela et securitate exhibere aut vendere praesumant, nec per suos exhiberi et vendi permittant. S-o. A curationibus morborum internis,aegrorum visitatione, formularumque vulgo receptorum praescriptione prorsus abstineant, nec limites vocationis suae praeexistentibus medicis transgrediantur. In reliquo, nullatenus ipsis prohibetur, petentibus lenia tam sudorifera, quam laxantia, aliaque secura medicamenta ex officinis suis divendere. 9-0. Physicum ord. officinas eorum, quotannis certo tempore visitantem, decenti promtitudine et humanitate excipiant, eidemque semet non opponant. Taxam praeterea novam cum praenotatis punctis, sub incursu condignae et gravis animadversionis in cfTectu observent. II. Instructio. Qua Chirurgi et Balneatores artem chirurgicam exercentes, obligantur. I-o. Chirurgi tam de die, quam noctu aegris, qui se cura illorum submittunt , indefessa industria et debita circumspectione, prout officium illorum