Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis

illud stipendia iisdem numerentur, informatio submittatur; et quia ex relatione Comitis Károlyi pateret, eosdem regnicolarum quoque oneri esse , hinc si. et in quantum praefati medicus et chirurgi, a locorum incolis quidpiam exegissent, quatenus in illum ca­sum , quo pro taliter exactis ipsimet non satisfacerent, quoad exactorum refusionem, ne­cessariae dispositiones fiant. 305» Statu* militari* iu negotio Pesti* ad correspondenfiam cum Foro politico, et ad visitationem infirmorum suorum stringitur. Conci Cons. Parati die 7. Aug. i 743. (In seq. M. R. ddto 1. Aug. 1743.) Praesidii Szolnokiensis Vice-Commendans correspondentiam in materia Pe­stis cum Vice-Comite comitatus Hevesiensis renuens , et visitationem infir­mo r u m in oppido militari non admittens , medio Consilii Aulae Bellici ad haec stringitur. 300. Possessio Szalacs infecta. Conci Cons. die 9. Aug. 1743. (In seq. M. R. ddto 5. Aug. 1743.) Disponendum committitur , ut infecta possessio Szalacs comitatui Bihariensi adja­cens , stricte occludatur, communicatio inter sanos et infectos , vel etiam suspectos non admittatur, chirurgus ibidem expositus ad plenam activitatem admittatur, res supellectiles infectorum comburantur, et aliae quoque in re sanitatis ordinatae dispo­sitiones rite observentur. 307. Privilegium celtale chirurgorum ÉrseR-Fjváriensium. Conci Cons. die 23. Aug. 1743. (In seq. M. R. ddto 19. Aug. 1743.) Comitatus Nitriensis ad communicatam secum chirurgorum Ersek-Ujvá- ri ensi um pro clementer elargiendis sibi cehalibus Articulis supplicantium, anno adhuc 1741 sub Diaeta Suae Regiae Majestati exhibitam instantiam data opinio , cum adnexis ceha­libus articulis communicatur. 30§ Infectae po**essiones: Szakai, Torpa, Szőllős és Lu­dány-Eör-TIezo. Conci Cons. die 30. Aug. 1743. (In seq. M. R. ddto 27. Aug. 1743.) Benigne rescribitur, quatenus possessio Szakái comitatui Neogradiensi adjacens (si infecta esse comperiatur) strictissime praecludatur ; et siquidem juxta submissas Comitis Berenyi literas, in possessione Torpa maluin contagionis adhuc grassetur, altera vero possessio S z ő 11 5 s in comitatu Ugocsensi sita de infectione suspecta esset, sed et in co­mitatu Szabolcsensi possessio Ludány-Eőr-Mezö in suspicionem incidisset, non vi­deri , ut publicae nundinae readmitti adhuc possint; quoad chirurgum autem in comitatu Bereghiensi expositum , conformiter ad opinionem dicti Comitis disponenda. 309. Ulessi* in loco infecto Szakái. Conci Cons. die 10, Septbr. 1743. (In seq. M. R. ddto 5. Septbr. 1743.) Respectu contumaciae messorum extraneorum, in infecta possessione Szakái comitatui Neogradiensi adjacente occlusorum, benigne committitur , ut iidem messores ad- instar reliquorum ejusdem possessionis incolarum occlusi serventur, iidemque in quantum ex propriis subsistere non possent, de necessariis subsistentiae mediis ex publico provideantur.

Next

/
Thumbnails
Contents