Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis
199 rationem inter eosdem habendam, strictissime inhibere , in contravenientes vero etiam effective animadvertere, ac in reliquo etiam sedulam curam atque solicitudinem in eo, ut hujusmodi infectionis malum quocitius supprimi, et eliminari valeat, adhibere, atque impendere debeant. Obstetrices baptismum necessitatis quoque infantibus Helv. Conf. rite subministrare valent. Conci. Cons. die 15. Sept. 1742. (In seq. M. R.ddto 10. Sept. 1742.) Helveticae Confessioni addictis ministris in regno hoc Hungáriáé, notan- ter in dioecesi Quinque-Ecclesiensi, per Dioecesanum debite, et suo ordine visitatis , inter alias eorundem pravas doctrinas, et id compertum est; quod iidem ministri in puncto baptismi perversissimo, et plurimarum animarum interitum tendenti principio insistant; in nullo videlicet plane necessitatis casu, imo in ipso etiam proximae mortis discrimine, a nullo alio, quam Praedicante infantes posse baptizari, perverse asserentes, et nullatenus admittentes; insuper et id pertinaciter statuentes, quod infantes sacro etiam fonte non renatos, Deus aliter salvare possit; item quod baptismus solis praedestinatis ad aeternam salutem deserviat, et nec infantes, nisi praedestinatos, etiamsi in infantia decedant, salvet, pari pertinacia sustinentes. Quae damnata principia, cum novae Haereseos indicia, ac specimina trahant, in hocque perversissimo dogmate, si iidem praedicantes pertinaciter versari ulterius permitterentur, consequenter iidem obstetricibus in casu necessitatis infantum baptizationem ultronee interdicerent, plurimae animae in aeternum praecipitarentur; complurium itaque animarum salutis periculum cum subsit, Sacra Sua Regia Majestas pro innata sibi pietate, ac apostolico munere, de congruo remedio prospicere pietissime cupiens: hujus Regni comitatibus , ac civitatibus serio ac districtiin injungendum clementer commisit: ut tales Praedicantes, ab hujusmodi perverso et contra totius Christiani orbis praxim, ab imme- moriali tempore, inter catholicos pariter, et acatholicos, praecipue vero in regno hoc Hungáriáé semper observatam , introducto, ac obstetricibus observari, per dictos Praedicantes impie inculcato principio compulsivis etiam mediis retrahant, et ne quid simile imposterum dicti Praedicantes attentent, sub gravi animadversione eosdem inhibeant; obstetricibus vero in casibus necessitatis baptizandi licentiam singulus comitatuum et districtuum in gremio sui cur- rentaliter publicet; neve obstetrices id, quo facto omittant, aut a praedicantibus idcirco impediantur, sedulam vigilantiam gerat, contravenientes vero aut impedientes exemplariter puniat Datum Posonii ut s. 2§3. medici Josephi Perbegh in Consiliarium R. promotio publicatur. Conci. Cons. die 22. Sept. 1742. (In seq. M. R. ddto 10. Sept. 1742.) Quandoquidem Sua Sacra Majestas Josephum Carolum Perbegh de Thalfeld Philosophiae et Medicinae Doctorem, Augustaeque Suae Aulae medicum in Consiliarium suum in rebus sanitatis benigne resolverit, hancque benio-nam Resolutionem suam in districtu Posoniensi publicandam clementer commiserit ideo eandem praetitulatis dominationibus vestris ad statum notitiae intimandum esse duxit Consilium istud Locumtenentiale. Datum Posonii ut s.