Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis

197 Hinc Fidelitati vestrae hisce benigne committendum esse duximus : quate­nus in tam periculosis circumstantiis, ubi nimirum metuendum est, ne contagio­nis malum in tam notabili regni parte grassans, rursus per totum Regnum diffun­datur, omni applicatione in eo esse, ac tam per se, quam et medio comitaten­sium officialium, quos nimirum idcirco magis aptos et idoneos judicaverit, omni­mode in id contendere noverit, ut ubi contagionis malo infecta singula loca prae­cludi non valent, saltem ipse districtus, in quo talismodi loca sunt sita, seu ejus­dem inhabitatores, ab omni cum aliorum extra talem districtum existentiuin lo­corum et incolarum communicatione sufficienter praeclusi serventur, taliterque adminus illa loca, ad quae idem malum hactenus non penetravit, ab infectione libera ulterius permaneant; et quia tres illae centuriae legionis Ballayrianae, quae trans Tibiscum actu subsistunt, sub dispositione Fidelitatis vestrae aliunde existerent, illas quoque ad avertendam ulteriorem praefati mali extensionem, prout nempe necessarium judicaverit Fidelitas vestra, destinabit et ahibebit; ac medio etiam earundem omnem suspectorum et infectorum cum non infectis et neque suspectis communicationem rigorose arceri faciat. Ad infecta porro loca, pro necessaria subsistentia, uti praemittitur inclu­sorum, farinam, modalitate praeattacta comparandam, adhibitis eatenus debi­tis praecautionibus transponi, illamque inter indigos compertos distribui faciat, submittendo demum nobis fidelem connotationem, cui Maramarossiensis et Ugo- csiensis comitatuum loco, ex ea, quantum datum fuerit. Praeterea et medicum, ubi cum praenotatis chirurgis advenerit, eo diriget ac instruet Fidelitas vestra, quo nimirum unus et alter dictorum chirurgorum convenientius dari possit ac debeat. In ordine demum ad majore cum securitate continuandam salis ex Marma- tia beneficio Tibisci devectionem, medio fidelitatis vestrae serio monendus erit Yice-Comes Maramarossiensis comitatus, quatenus idem non minus, quam et re­liqui comitatenses officiales salinariis nostris officialibus in exquirendis a conta­gionis malo liberis ratigeris omnem necessariam et oportunam praebeant assi- stentiam: cum enim sal noster ex Marmatia necessario haberi, et ulterius sup­peditari debeat, omnimode invigilandum erit, ne occasione ejus inde devectionis ulterior mali hujus propagatio, seu extensio evenial. Haec, quae in praemissis sunt seriatim deducta, Fidelitas vestra pro suo in promotionem servitii nostri hactenus etiam testato zelo, imo in patriam quoque ha­bito amore, diligenter observabit, ac omni cum exactitudine in effectum deduci fa­ciet ; submissura de tempore in tempus tam nobis medio Regiae Cancellariae no­strae Hungarico-Aulicae, quam et Regio nostro Hungarico Loc. Consilio de prae­missorum effectuatione, ac ulterius quoque observato partibus in illis sanitatis statu / accuratas relationes. In reliquo fidelitati vestrae etc. Datum Viennae ut s. ■// Extractus status locorum infectorum, suspectorum, et sub contumacia in I. comitatu Bihariensi existentium a 9-a Julii, usque 16-am ejusdem 1742. oca infecta: I n peste mortui recenter ab exordio in toto infecti Püspöki . 49 211 260 45 Nyimajest . 3 8 11 2 Budur Jaszha . 4 15 19 8 Lunka Sprej . 3 19 22 1 Kimpány . 4 16 20 2 Mézes . — — 12 2 Telek . . 4 9 13 2 Szöllös . 8 — _ 4 Almá s . 4 19 23 Summa 79 380

Next

/
Thumbnails
Contents