Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis

188 strenio supervenissent; eidem proinde praelibatum hoc Regium Consilium Hun- garicum proxime intimabit: ut idem adhibitis centuriis Koharianae legionis in comitatibus Biharíensi, Szabolcsensi, ac Szatmáriensi aliunde dislocatis, item illis, quos ex nationali Magno-Varadiensi militia habere potest, loca quaevis trans Tibiscum contagionis malo infecta, vel de eo saltem suspecta acurate cin­gi, et ab aliorum comunicatione praecludi, successive autem tam illa, ubi dictum malum in iisdem cessaverit, quam et alia loca,, in quibus idem jam disparuisse videtur, rite, ac debite secundum nempe eatenus praescriptam normam emun­dari faciat , et de cunctis accurate relationes de tempore in tempus isthuc sub­mittat. Et haec sunt y quae summefata Sua Regia Majestas, dum hoc tempore malum contagionis in quibusdam Regni Hungáriáé partibus iterum extenditur,, pro conservatione communis salutis, antevertendaque dicti mali ulteriore exten­sione clementissime resolvenda, et disponenda esse duxit; suprafatum istud Re­gium Hungáriáim Consilium benignissime adhortando, quatenus seriatim in praemissis deducta , quo quid illorum pertinet, celerius intimet, accurataeque illorum observationi omnimode sit intentum. Cui in reliquo etc. Datum Posonil ut s. Per Sacram Regiam Majestatem Petrus Végh m. p. 26«. Trajectu» in Danubio. ConcL Cons. die i3. Decbr. 174i_ (In seq. M. R. ddto 11. Decbr. 1741.) Ex Intimato) Consilii istius L. R. sub 14. praeteriti mensis Novembris ex­pedito perceperunt praetitulatae Dominationes Vestrae, qualiter post detectum statim in civitate Pestiensi contagionis malum ordinatum fuerit, ut naves in par­te nunc dictae civitatis nefors adhuc existentes ad partem Budensem illico trans­ponantur, ibidemque fideliter asserventur; loco item trajectus ad Budam habiti alter ad Dunakeszi constituatur, debite providendus. Cum porro Sua Majestas Regia ex rationibus sibi demisse relatis recentius clementer ordinare dignata sit, ut praedictae naves in parte Pestiensi existentes ibidem ulterius etiam re­linquantur, et sub bona custodia asserventur. Loca item trajectus ad Duna­keszi antea denominati, alter ad Ii á p o sz t á s - M e g y e r constituatur, sicque requisitis hominibus, et commissariis instruatur et muniatur. Eapropter praetitulatis Dominationibus Vestris idipsum quoque ad statum notitiae earundemque directione hisce intimandum esse duxit Consilium istud L. R., quatenus praededuefae b. Regiae ordinationi semet conformare , adeoque memoratas naves in parte Pestiensi existentes, ibidem in sequestrum sumptas ul­terius etiam inibi relinquere, et sub bona custodia asservari curare; loco au­tem trajectus ad Dunakeszi antea denominati, etiam ad Káposztás-Megyer pro transitu illico constituere, huneque requisitis hominibus et commissariis in­struere et inunire, in reliquo autem cuncta ea, quae sub praescripto dato ab­hinc intimata sunt, exacte observare et observari facere noverint. Caeterum altefatae Suae Majestati abhinc demisse repraesentato eo exi­stente : quod salvi passus literae per itinerantes ex Comitatu hoc aut aliunde venientes, et civitatem Budensem transeuntes, domino loci Commendanti exhiberi debeant, hic autem illuc venientium passuales literas haud contrasignari faciat, verum has retinendo , ad alias novas extrahendas itinerantes adigat; summefata Sua Majestas Regia factum istiusmodi benigne improbando, praementionato prae­sidii Budensis Commendanti clementer demandari faciet, ne aliunde venientium passuales literas retinere, et ad aliarum novarum extractionem eosdem adstrin- gere audeat, verum allatas et omni suspicione carentes contrasignari faciat, et neque ab ejusmodi contrasignatione, aut etiam novarum passualium extra-

Next

/
Thumbnails
Contents