Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis
187 quam quos sciverint ex locis indubitanter sanis venire, ac nullam cum infectis, vel etiam de contagionis malo suspectis communicationem habuisse. 6- to. Praeter saepefatum Pestiensem, alios quoque comitatus adhortandos venire, ut viatoribus et itinerantibus diligenter attendi curent, et non aliis, potissimum per Granum, Ipoly, Nitriam et Vagum vocatos fluvios transitum admittant seu concedant, quam qui memoratas fidedignas passuales litteras in locis, per quae talismodo itinerantes transiverunt, etiam contrasignatas produxerint. 7- 0. Sed et ad liberam et regiam hanc civitatem Posoniensem omnem curam et vigilantiam reassumendam ,^et adhibendam esse, ne in hanc quoque civitatem , aut ejus suburbia ex longius dissitis partibus alii admittantur, quam qui se praeattactis fidedignis passualibus litteris legitimaverint, unde veniant, et per quae loca transiverint. 8- 0. Regium porro hoc Hungaricum Consilium, cui praeexposita cuncta pro faciendis desuper in comitatibus et civitatibus dispositionibus benigne hisce intimantur, a praefatis comitatibus et civitatibus sibi etiam id significari curabit, qui in quibus passibus, et cum quali instructione constituti sint in re sanitatis commissarii, quatenus, si quid adhuc in uno et alio deesset, hoc supplere possit. 9- 0. His circa partes regni Hungáriáé ex altera, et hac Danubii parte usque ad ipsum Tibiscum sitas, et exceptis Pestiense civitate, praenominatisque 2 locis a contagionis mali adhuc liberas, praemissis: si quidem de partibus trans Tibiscum sitis, a domino Comite Alexandro Károlyi in re sanitatis constituto ibidem regio Commissario relationes in copia a) et b) annexae port) Sacratissima Regia Majestas Domina Domina Clementissima! Benignum Majestatis Vestrae Sacratissimae sub septima praesentis ad me dignatum mandatum , profunda cum submissione percepi: quod negotium sanitatis concerneret, in comitatu Szabol- csiensi, possessionibus quoque Halasz, Laskod et Bessenyöd posteaquam solitam contumaciam, praescriptam quoque emundationem rite finiverunt, per me recenter eliberatis existentibus, patebit ex annexa serie / juxta informationem sanitatis com- missarioruin nullum jam in antelato Comitatu locum malo contagionis infectum haberi , nisi in uno aut altero eorum idem malum (quod Deus clementer avertat) successive recruduerit, nihilominus tamen loca etiam illa, quae ibidem sub praeannexa suspectorum et sub contumacia existentium rubrica adhuc continentur, aeque ac si infecta forent, strictis vigiliis cincta, occlusaque servantur et servabuntur, donec ad normam reliquorum plena cum securitate eliberata fuerint. In hoc autem Szath- mariensi comitatu cum plura darentur loca, partim pestifera contagione infecta, partim vero sub contumacia existentia, illa pariter strictissime , ne periculosa quaevis communicatio abinde egredi valeat, praeclusa habentur, ac ut praeclusioni huic tanto major securitas adhibeatur, praeter comitatenses (qui nobilitate semet ad arma parare debente , muneri huic obeundo minime sufficerent, ac apti essent) 30 etiam nationalises militibus Varadiensibus, diu noctuque sedule custodiuntur. In reliquo etc. Majestatis Vestrae Sacratissimae humillimus perpetuoque fidelis subditus Alexander Comes Károlyi m. p. / Series locorum, his in partibus trans Tibiscum infectorum et sub contumacia existentium: Iu I. comitatu Zabolcsiensi locus suspectus Pilis, sub contumacia existentia: Demecser, Palyi, Gyulaháza. In I. comitatu Szathmariensi loca suspecta: Bere, Csornához, Fény, Mérk, Jármi; sub contumacia existentia: Vasvári, Hodász, Mátészalka, Mezö-I'étri. In I. comitatu Bihariensi locus infectus: Piskólt. b) Sacratissima Regia Maejstas Domina Domina Clementissima! Ab ultima in re sanitatis humillima Repraesentatione mea in comitatu quidem Szabolcsiensi Gyulai, in hoc autem Szathmariensi IVyir-Medgyes nominatae possessiones malo contagionis infectae, ac illico quantum potuit, adhibitis vigilibus ocolusae etiam sunt, de reliquo res sanitatis in deterius mutata non est, quin imo in locis comitatus hujus malo contagionis antehac infectis, idem malum jam a potiori remisit. Interna vero harum partium tranquillitas omni adversitate semota debite continuat. (hiae dum Majestati Vestrae Sacratissimae humillime referrem, memet clementiae et gratiis commendans ad cineres persevor. Majestatis Vestrae Sacratissimae humillimus perpetuoque fidelis subditus Alexander Comes Károlyi, m. p. •