Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis

284 Lex patria die 29. Octbr. 1741. (In sequelam indicti in 14. Maji 1741 Conventus Regni.) Mariae II. Regis Decretum I-um anno 1741. Posonii editum. Nos Maria Theresia etc. Memoriae commendamus tenore praesentium si­gnificantes, quibus expedit, universis: §. 1. Quod, posteaquam .... generalem conventum seu diaetam ad do­minicam Exaudi, in diem 14-tam praeteriti mensis Maji, anni praesentis in­cidentem, in liberam ac regiam civitatem nostram Posonium indixissemus; .... Status et Ordines .... §. 2. Supplicantes Majestati Nostrae humillime: quatenus .... eos ar­ticulos ratos, gratos .... confirmare dignaremur. §. 3. Quorum quidem articulorum tenor talis est: Articulus 11-us. De rebus et negotiis Hunga ricis; perHun­garos tractandis. Devotissimis animis etc. §. 5- Intra regnum ....politica quaevis, et publicum ejusdem re­gni statum concernentia negotia, stabilita per leges regni modalitate, medio Regii Locumtenentialis Consilii (in ea, quam art. 101. anni 1723 continet activitate ac independentia utique conservandi) expost quoque rite per­tractari faciet. §. 6. In secuturis autem vacantiarum casibus, ad idem Regium Locum- tenentiale Consilium ex omnibus regni partibus viros idoneos, re­rum ac constitutionis regni gnaros, possessionatos hungaros assumet. Articulus 29-us. De quaestu Vini Graecorum, Arm en orum et R asci anorum. Vini quaestu in partibus praesertim regni superioribus, quibusvis Graecis, Armenis et Judaeis (ad evitandas, quae annis praeterlapsis hac in parte evenerunt, fraudes, et vinorum adulterationes) sub poena con­fiscationis per Comitatus et Civitates peragendae, inhibito; etc .......... No s itaque . . . universos articulos . . . praesentatos . . . acceptamus, approbamus, ratificamus et confirmamus. Datum Posonii ut s. Conclusis jam diaetalibus tractatibus, Sua Sacra Regia Majestas Domina Domina nostra clementissima clementer committit: ut Consilium hoc Regium Hungaricum ad exigentiam legis,et sibi extraditae instructionis Consessus suos solerter celebret, ac in illis negotia occurrentia accurate pertractet, requisitas praeterea Expedit iones et Intimationes per Regnum hoc Hungáriáé fieri curet. Velit proinde Magistratus Jurisdictionis, si quid ex parte gremii sui occur­rentium negotiorum habuerit, quae sphaeram et activitatem Consilii Regii Hunga- rici istius respicerent, ea ulterius quoque repraesentare, remediumque abhinc praestolari; non defuturum est et Consilium istud Regium Hungaricum, omnium illorum, quae commune totius Regni bonum, commodum et incrementum, vel etiam privatorum quorumvis regnicolarum, contribuentiumque incolarum ulte­257. Activitas Consilii R. ILocuiiitenentialis. Conci. Cons. die 3. Novbr. 1741.

Next

/
Thumbnails
Contents