Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis
181 bus (praeter Szabolcsiensem ct Szathmáriensem comitatus, quorum ablegati nun- cii, ac alii ex illis venientes in possessione Csege 14 dierum contumaciam subeundam habebunt) ad generalem regni diaetam venientes antequam Posonium admittantur, per (idedignas Passuales literas remonstrare debeant: quod ex partibus et locis iadubitanter sanis veniant, et per mera talia transiverint. Quam benignam altaefatae Suae Majestatis ordinationem pro directione, exactaque eorum omnium qui huc Posonium ad dictam generalem Regni diaetam venire opus habent, observatione, hisce intimandum esse duxit Consilium istud Locumtenentiale Regium, secus enim nisi quis praemissa remonstraverit, et le- gitimaverit, ad civitatem liancce Posonrensem neutiquain admittetur. Datum Posonii ut s. 350* Oppidum Ovár miaiinae suspedum ; praecedens ordinatio iteratur. Conci. Cous. die 12. Maji 1741. (In seq. M. R. ddto 9. Maji 1741.) In oppido Ovár r quoad rem sanitatis nihil suspecti comperto, benigne rescribitur: quatenus ulterius quoque prae foribus jam existente diaetae termino, solers cura geratur, ut signanter ex partibus remotius dissitis venientes, non alii Posonium intromittantur, quam qui sufficientibus passualibus literis, earundemque contrasignationibus fidedignis remonstrare valuerint, quod ex locis omnino sanis veniant, et per mera etiam talia transiverint. 331. lioca infecta in coin. Szabolcs clau§a tenenda. Coicl. Cons. die 18. Maji 1741. (In seq. M. R ddto 10. Maji 1741.) Serpente adhuc in Szabolcsiensi comitatu contagionis malo , ulterius disponendum committitur, quatenus bene praeclusis locis in eodem comitatu Szabolcsiensi contagionis malo adhuc infectis, praeservationi aliorum locorum, omni meliori modo sit prospectum, utve Szabolcsensis comitatns inhabitatoribus , quam diligentissime invigilet, ne aliis , quam fidedignas passuales tileras- habentibus , cum aliorum locorum incolis communicatio admittatur. 333. Sopita in regaao pesie, contumaciae loea in limitibus designantur. GoiigI. Cons. die 6. Junii 1841. (In seq M. R. ddto 2. Junii 1741.) Per immensam Dei misericordiam maxima jam in parte exstincto contagionis malo, cum necesse sit sedulam adhibere curam, ne ex partibus turcico dominatui subjectis, in quibus dictum malum ex integro nunquam eliminari consuevit, medio questorum, aut alterius ordinis viatorum, ejusmodi malum in ditiones Suae Majestatis Regiae penetrare rursus possit; proinde nunc altefata Sua Sacra Regia Majestas, in Syrrnio et Sclavonia, districtu item Te- m e s s i e n s i, nec non in T ran sylvan ia turcico dominatui conterminis, eas fieri jam jussit dispositiones, ut inibi in locis peculiariter eatenus designatis, et in annexa / signatura connotatis, omnes illi, qui ex partibus turcicis, sive quaestus, vel aliorum negotiorum causa in ditiones suas venire opus habent, praescriptam contumaciam omni tempore rite subire, ac explere, resque penes eos existentes debite emundari debeant, et neque aliter, quam erga exhibitionem authenticarum passualium literarum, de eo, qui ejusmodi contumaciam rite ac ubi expleverunt, quodve res ac merces illorum debite inundatae exstiterunt plenam fidem facientium, a contumaciae directore expeditorum. et insuper ab