Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Caroli VI. imperatoris et regis

s 10. Ad trajectus» Tybisci et Dravi 40 dierum Contumacia, Conci Cons. die 3. Martii 1727. (In seq. M. R. ddto 21. Februarii [1727.) Quamquam grassans in Oriente pestifera Lues, jam aliquantulum remit­tere feratur, benigne nihilominus demandare dignatur Sua Majestas Sacratis­sima, ut abhinc ob summam Publici et Sanitatis conservandae rationem, tempus Contumaciae, seu mora quadraginta dierum nequaquam adhuc abreviatur, imo, prout hactenus quoque factum fuisse non dubitaretur, homines in loco Contu­maciae , quoad fieri potest, separentur, et ad illos, qui jam aliquot septimanas inibi transegerunt, recenter advenientes ne locentur. Contumaciae locorum Commendantibus et Officialibus serio commissum haberi, quod si forsitan ad hanc hominum separationem, Contumaciae locus sufficiens et idoneus non es­set , hujusmodi hominibus de vicinorum Pagorum receptaculis prospiciatur. Li­terae vero ex Turcico venientes per fumentur, el in acetum ordine et di­spositione antea observanda praescriptis intingantur. 7.?. Datum Posonii ut s. 11. Cura munditiei et 'Sanitatis publicae Posonii manutenenda. Conci. Cons. die 30. Augusti 1727. Regium hocce Consilium in dies experiri ... stratum platearum vul­go Pflaster meatui, quoque defluxus alioquin aquae deservire debentes, tam in­tra quam extra Civitatem ita attritum et excavatos;in suburbialibus vero, humi- dioribus vel maxime temporibus tantum lutum observari, quod non modo Equi et Currus ruinae et fractioni exponantur, verum insidentes ipsi aut eversionem, aut ob vehementes curruum jactationes et ... e dominibus exportari solitas per profusasjsordes, quibus Civitatem saepe numero scaturire dixeris! Sanitatis cunctis praepediendae dispendium evidens metuendum habeant. Quemadmodum autem . . . L.R. huic Civitati . . . cura et mundities, ita Regio huic Consilio publicae Sanitatis rationis vigilantia ex officio incumbe­ret, indignumque foret, tum incolas civitatis, tum et alios, notanter vero ejus­modi Taxas vulgo Pflaster-Geld a tanta annorum serie rite semper pendentes, ulterius, seu in jumentis suis et currubus, seu sanitati, qua nihil pretiosius, periclitari. Ideo praefatae hujus Civitatis Magistratui serio una ac benevole intimari: quatenus a modo deinceps . . . Fori stratum, seu Pflaster uti praemissum est penitus attritum quantocius debite curare, utve plateae et vici a sordibus et ioecibus circa macella carnium praecipue subsistentibus diligenter mundentur, effective ordinare noverit et non intermittat idem hicce Magistratus Posonien- sis. Datum Pnsonii ut s. 13. Visitatio pliarinacopoearuiki et examen pliarmacopoeo­rimi Posonii. Conci. Cons. die 1. Septemb. 1727. (In seq. M. R. ddto 22. Aug. 1727.) Obtutu pharmacopoliorum Posoniensium visitationis et Pharmacopolarum examinis / en anatum B. Mandatum Regium instar normae Civitati Posoniensi in-

Next

/
Thumbnails
Contents