Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Caroli VI. imperatoris et regis
154 30. praeterlapsi mensis factam dispositionem, cuivis praespecificatarum personarum tum in arce, tum in suburbiis distributos, et assignatos, atque adeo quoad fieri poterat nobis gratiose commissa in effectum deducta fuisse; quemadmodum utraque signa vilioribus conditionis, et ad obsequendum magis proni, ad famulandum quippe infectis constituti, quantumvis ipsis portationem Scipionis eo graviorem accidere exponant, quod quandoque ambabus manibus victualia , aquam, et reliqua subministrare deberent, gestarent. Si Sacerdotes attamen , Medici et Chirurgi coram inclito Sanitatis Consilio vehementer querula- rentur, talismodi signa sine aliquo ludibrio gerere non posse: in ipsos prolecto, qua repugnantes, et taliscemodi insignia acceptare nolentes, non autem in nos, qua gratiosa commissa, ex debito munere dudum executos cadere posse; vespillones quod concernit, illi praeter litera S. et K., de quo jam humillime informavimus, scipionis adinstar formati baculi pariformiter consignati sunt, quos procul dubio, dum in evehendis mortuis, et eorum supellectilibus occuparentur, ratione ex praemissa aeque seponere cogentur. Quod itaque gratiosas dispositiones observaverimus, effectuaverimus, et munere nostro humillime functi sumus, culpa praeterea non in nos, verum ut praemissum esset ante specificatos repugnantes, et coram inclito Consilio Sanitatis querulantes cadere debeat, perdemisse repraesentandum duximus; Nos Excelsae Caesareo-Regiae Commissionis acti gratiis et favoribus humillime devovemus perseverantes Excelsae ejusdem Caesareo-Regiae Commissionis humillimi servi: N. N. substitutus Consul, substitutus Judex, et Senatores. Budae die 6. Augusti 1739. 188. Fora judiciaria sessiones non celebrent. Coci. Cons. die 14. Julii 1739. Quandoquidem S. Maj. SS. ob modernas luis in diem magis magisve invalescentis circumstantias, adeoque avertendum ulterioris infectionis periculum , Tabularum aeque Septemviralis non minus, ac Regiae prouti et Districtualium Consessus ac in ipso celebranda Judicia, quo partes ex diversis Regni hujus districtibus ac comitatibus, pro moderativo judicio, concurrere solebant, tantisper, donec id tantum praeattactum epidemiae luis malum, Deo propitio, in Regno hoc exstinctum fuerit, differre clementer dignata fuisset; haec vero reflexio ac salutaris provisio, respectu partium dumtaxat causantium et advocatorum concursus adeoque subversantis infectionis periculi, circa causas quoque in sacris Sedibus et consistorialibus ventillari solitas ac eo spectantes pariter occurreret, adeoque ex paritate et identitate rationis, quasvis causas in foris spiritualibus ventillari solitas ac eo pertinentes tantisper quoque differre, ac in suspenso relinquere expediens utique esset. Hinc id ipsum Consilium hoc Regium praesentibus significandum esse duxit. Datum Posonii ut s. 1§3. Duo Cliirurgi, unus Tyrnaviam, alter ad alia loca exmissi. Conci. Cons. die 14. Julii 1739. (In seq. M. R. ddto 10. Julii 1739.) Benignum Suae Majestatis Mandatum, quo clementer significatur duos Chirurgos, nnum penes submissam decreti copiam Tyrnaviam; alterum ad alia Regni Hungáriáé Loca ex- missos esse; caeterum omnimode curandum, praecipiturque, ut quoadusque Tyrnavienses praeclusi fuerint, de victualibus iisdem provisio fiat. S