Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Caroli VI. imperatoris et regis

146 / Carolus VI. Invalescente magis in hocce Nobis cumprimis charo Hungá­riáé regno contagiosae luis malo, pro ulteriore partium dicti regni nostri Hungáriáé a pestifera lue adhuc immunium, ab ejusmodi malo praeservatione, clementer resolvimus : ut ex hac quidem Danubii parte ad R a b u m, ex altera vero memorati fluminis parte ad Vagum collocatis sufficientibus vigiliis, medio earundem degentes trans Vagum et Rabum, non aliter, quam expleta in locis eatenus designatis contumacia, ad communicationem aliorum ex hac memora­torum fluviorum parte degentium regni nostri Hungáriáé accolarum admittantur; quatenus autem non solum haec, sed et aliae in rebus sanitatis hactenus jam interventae, ac deinceps quoque subsequendae dispositiones tanto majori cum exactitudine debitum sortiantur effectum, fideles nostros spectabiles et magnifi­cos, Paulum Comitem Ráláss a de Gyarmatig et Joannem Comitem Esz ter házy de Galántha, respective Camerarium nostrum, et Consilii nostri Regii Locum- tenentialis Consiliarios, hunc quidem ex hac, illum vero ex altera Danubii parte omni requisita authoritate praeditos in rebus sanitatis Commissarios nostros re­gios benigne constituimus, et denominavimus, eosdemque peculiariter idcirco instrui curavimus. Quod ipsum etiam vobis hisce eo fine intimandum esse duximus: ut Vice- Comes istius comitatus vestri, aliaeque magistratuales personae, liberarum item et regiarum civitatum nostrarum, aliorumque privilegiatorum locorum Magi­stratus dispositionibus antelati Comitis Joannis Eszterházy in re sanitatis quoad hunc comitatum vestrum instituendis prompte se se accommodent, dictoque Co­miti debitas circa statum sanitatis relationes de tempore in tempus submittant, acceptasque desuper ejusdem ordinationes in effectum diligenter, ac quo citius deducant. Hocautem non obstante, quod eidem quoque Comiti informationes vestrae de statu sanitatis submittendas habeatis, talismodi informationes quoad statum nempe sanitatis in hoc comitatu vestro observatum etiam Nobis medio Regiae Cancellariae nostrae Hungarico-Aulicae pariter et Regio nostro Locum- tenentiali Consilio in conformitate antecedaneorum benignorum mandatorum nostrorum de tempore in tempus ulterius quoque submittetis. Instructio pro domino Paulo Comite R a 1 a s s a de Gyarmath, sacrae Caesareae regiaeque Majestatis Camerario, et in hoc Regio Hungarico Locumte- nentiali Consilio Consiliario, tanquam per allefatam Caesaream Regiamque Ma­jestatem in partibus cis- et trans-Vagum sitis utpote, in comitatibus: Posoniensi, Nitriensi, Trenchiniensi, Thurocziensi, Rarsiensi, Honthensi, Zoliensi et Neo- gradiensi — omni requisita authoritate praedito, in rebus sanitatis constituto Commissario Regio. Primo: A summefata Caesarea Regiaque Majestate clementer resoluto existente eo, ut ex hac Danubii parte fluvius Vagus ad avertendum contagionis malum a partibus cis eundem fluvium sitis, pro limite seu linea habeatur; et per praefatum fluvium ab oppido Vágh-Ujhely, aut si possessio Luka ad id com­modior videbitur, abinde incipiendo, usque ad locum, ubi se Vagus in Danu­bium exonerat, imo pro majori insulae Csallóköz securitate Comaromium usque non alius transitus pateat imposterum, quam adSzeredinum per pontem inibi exstructum, ac per eum quoque transitum, non alii ad partes cis Vagum sitas admittantnr, quam qui trans modo fatum fluvium in loco Sempte vocato 42 dierum contumaciam rite ac debite expleverint; hinc praenominatus dominus Comes, tanquam in praenotatis partibus omni requisita authoritate praeditus, praevioque modo constitutus in rebus sanitatis Commissarius Regius dominis Vice-Comitibus, aut aliis hoc fine deputandis magistratualibus personis Poso- niensis, Nitriensis et Comaromiensis comitatuum, praevio modo interventam

Next

/
Thumbnails
Contents