Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Caroli VI. imperatoris et regis
140 aliquo eatenus adjuvamine ex hac Danubii parte illi, qui e Jaurieusi, ac Co- maromiensi nationali militia haberi poterunt. Caeterum praedeductae, utut salutares sint dispositiones, exacte tamen vix observabuntur, nisi etiam peculiariter quis constituatur omni requisita au- thoritate praeditus tam ex hac, quam et altera Danubii parte, qui horum effe- ctuationi aeque, ac aliarum in rebus sanitatis hactenus factarum et deinceps quoque faciendarum pro conservatione communis salutis dispositionum observationi omni applicatione sit intentus, et transgressores ejusmodi salutarium dispositionum , vel etiam cum gravissimo publici detrimento contagiosae luis malum celantes, statuta et promerita poena irremissibiliter affici curet; proinde hujusmodi provinciam ex h a c quidem Danubii parte Comiti JoanniEsz- terházy de Galántha, ex altera vero dicti fluminis parte Comiti Paulo B a 1 a s sa de Gyarmat, Consilii istius nostri Locumtenentialis Consiliariis convenienter committi posse existimantes, eosdem omni requisita authoritate praeditos in rebus sanitatis Commissarios clementer hisce constituimus. Dilectioni et Fidelitatibus Vestris una benignissime committentes: quatenus praenominatum Comitem Balassa incunctanter Posonium revocare, et praevio modo resolutis Commissariis in vicinitate praeattactarum linearum pro omni occurente casu subsisturis, et inde dispositiones suas facturis, medioque comitatensium officialium in singulo Comitatu in effectum deducturis; relationes autem suas Regio isti nostro Locumtenentiali Consilio submissuris convenientem instructionem indilate elaborare, eandemque pro benignissima approbatione Nobis celeriter submittere noverint, et non intermittant Dilectio, et Fidelitates Vestrae. Juxta novissime demum acceptas ex partibus Regni superioribus relationes, contagionis malo in Zempliniensem comitatum et signanter oppidum Tállya penetrante, comiti Thomae B erényi, antelati comitatus Supremo Comiti jam demandavimus, ut in gremium dicti Comitatus incunctanter semet conferat, et conformiter habitis jam mandatis omni nisu applicationeque in eo sit, ut saepefatum malum inde, ubi erupit, alio non propagari, verum ibidem etiam quo citius exstingvi possit. In reliquo Dilectioni et Fidelitatibus Vestris gratia nostra Caesareo-Regia benigne jugiterque propensi manemus. Datum in Castro nostro Laxemburg ut s. 166. Ingressus ex Hungária in Austriam inhibitus; admissa tamen sub cautelis pecorum adpulsione. Conci. Cons. die 6. Junii 1739. (In seq. M. R. ddto 2. Junii 1739.) Benigne ordinatum haberi notificatur, ut ad avertendum contagiosae luis malum nemo ex regno Hungáriáé in Austriam, Moraviam et Silesiam admittatur; pecorum nihilominus et pecudum, nec non f o e n i in Archi-Ducatun Austriae solitis sub cautelis fienda distractio menter admititur. 167. liinea praeclusoria inter Hungáriám et Austriam. Conci. Cons. die 6. Junii 1739. (In seq. M. R. ddto 2. Junii 1739.) Austriaco-Aulicae Cancellariae intuitu ducendae ad avertendum contagiosae luis malum lineae sollicitudinem — comitatibus Soproniensi etMosoniensi intimandam, ut singulus illorum, unum alterumve officialium suorum, pro perficiendo cum Commissariis Austriacis talismodi opere , deputet, ac exmittat.