Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Caroli VI. imperatoris et regis

REGIMEN GAROLI VI. IMPERATORIS ET REGIS. Exordium ProtocoIIi I-mi Sessionum Excelsi Consilii Regii Locumtenentialis Hungarici. Illuxit tandem favente Divina Clementia, fausta illa dies 20-ma Martii 1724, in qua ad humillimam supplicationem et Instantiam Inclytorum Dominorum Sta­tuum et Ordinum Regni hujus Hungáriáé et Partium eidem annexarum Augu­stissimus, Potentissimus Dominus Dominus CAROLUS Sextus Romanorum Im­perator , ac Germaniae, Hungáriáé, Bohemiaeque etc. etc. Haereditarius Rex, Dominus Dominus Clementissimus, ea, quae vigore Articuli 97. Anni 1723, nempe circa er i ge n d um per praefatum Regnum Hungáriáé, Partesque Ei­dem annexas Dicasterinm:jjto Administratione Politicorum, Oeco­nomicorum, ac etiam suo modo Militarium conclusa sunt; tandem per realem et effectivam Inaugurationem et Installationem, Principium ac per con­sequens ulteriorem quoque Progressum pro altefatae Caesareo-Regiae Majesta­tis S e r v i t i o, et totius Regni, ac Partium eidem annexarum In c r emento summere possit Consilium hocce Regiam Locumtenentiale ___ In auguratione solenniter peracta: Die 21-ma Mensis Martii Anni labentis supra notati, invocati Divini Numinis Auspicio coeptum est memorati Consilii RegiiLocomtenentialis Hungarici Consilium primum. Sustentatio ex publico mendicorum debilium. Conclusum Consilii die 1. Septembris 1724. (In sequelam Mandati Regii ddto 29. Aug. 1724.) Sacra Caesarea et Regia sua Majestas Dominus Dominus noster clementis­simus medio benigni sub dato 29. recens elapsi mensis Augusti anni infrascripti emanati Mandati, Regio huicce Locumtenentiali Consilio seriam investigationis et eliminationis otiosorum, vagabundorum, imo et suspectorum quorumvis, praesertim exterorum, sub praetextu mendicationis hic et ibi subsituentium; illorum vero nationalium hominum, qui nonnisi ex eleemosyna vitam sustentare possent, habendae curae perscrutationem clementer committere dignata est. Quocirca . . . harum serie Consilium hocce Locumtenentiale Regium au- thoritate ea, qua pollet, benevole et serie intimandum esse duxit: ... ut de subsistentia illorum hominumnationalium, qui revera non aliter, quam ex eleemosyna vitam sustentare possunt, per Communitates illorum locorum, unde essent, ... provideri facere . . . noverint, sed nec intermittant. Datum Posonii ut supra. 1

Next

/
Thumbnails
Contents