Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Caroli VI. imperatoris et regis

105 quoque malum hoc omni possibili modo supprimi et exstingui valeat. Intuitu vero dicti mali in Transylvania grassantis modofato principatui conterminos regni Hungáriáé comitatus serio et districting monendos pariter benigne praecipit sua Majestas SSma, ut passibus inde in Transylvaniam ducentibus, quam diligen- tissme attendi faciant, et ex T r a n sy 1 v ani a in Hungáriám venire volentes, in modo fatum Regnum nullatenus admittant, verum ad subeundam in S om 1 y o praevie contumaciam invient. Ultra porro constituta ad Tybiscum contumaciae loca, occurrit etiam possessio R a k o m a tz, in qua pariter pro his, qui per trajectum Tokajensem Tybiscum transire opus habent, ad subeundam contu­maciam peculiares domus excindi, et comitatensibus vigiliis, non minus, quam et aliis ad subeundam contumaciam requisitis hominibus instrui, et neque prius, quam rite expleta ibidem contumacia, viatores ex alia ad hanc Tybisei partem per Tokajensem trajectum admitti debebunt; et quia trajectus Kényes-Lö- j ensis, a Tokajensi haud procul dissitus, utrobique autem vigilias ad domum contumaciae servare dispendiosum foret, hinc posteriorem K é n y e s-L ö j e n- sem quippe trajectum Sua Majestas SSma tantisper et usque ad ulteriorem suam benignam dispositionem tollendum et abrogandum benigne commisit. In trajecti­bus autem supra Tokajinum habitis omnem curam et vigilantiam adhibendam: ne et per illos ad comitatus cis-Tybiscum sitos infectionis malum transportetur, ac ideo supra Tokajinum nonnisi Leány-Váriensis, Náményensis et Tisza-Ujlakensis trajectus patebunt imposterum, quorum bona cura geretur, alii vero passus et trajectus abrogabuntur. Caeterum prout dispositum jam habetur, ne ab extradandis Passualibus li­teris de statu sanitatis, vel etiam superinscriptione earundem, magistratus, aut illorum subalterni exigere quid ausint, verum ejusmodi passualium expeditio­nem gratis omnino facere debeant; et neque ab exercitu Suae Majestatis ve­nientes, eujuscunque status et conditionis militares officiales, generalis etiam charactere insignitos, incomitatus regni Hungáriáé, aut in illis sitas liberas et regias civitates admittant, aut eosdem hospitio excipiant, vel transitum quo­que per illos iisdem concedant aliter, quam ubi praevie fidedignis et authenti- ticis testimonialibus passualibusque literis remonstraverint, quod ex alia quidem Danubii parte in Vukovár, vel alio intra limites regni Sclavoniae, a militari praefectura ibidem constituta, pro subeunda contumacia designato loco, aut si ex hac Danubii parte per Szegedinum et Bacsiensem comitatum ascendissent, in oppido Kecskeméth requisitam contumaciam rite ac debite expleverint. Ita haec a parte provinciali ulterius etiam, et quidem tanto magis deinceps insti­tuendum et rite observandum Altefata Sua Majestas SSma benigne committit; cum id ipsum, ut nimirum ab itinerantibus et viatoribus pro expeditione, vel etiam superinscriptione passualium literarum, nullae penitus exactiones ex parte quoque militarium fiant, et per districtus etiam fortaliciorum in Hungária habi­torum , non aliis signanter ab exercitu venientibus accessus aut transitus pateat, quam qui expletam contumaciam in uno vel alio designatorum idcirco lo­corum fidedignis testimonialibus, passualibusque literis edocuerint, seu re­monstraverint dictorum fortaliciorum commendantibus denuo et districtim com­missum sit. Tandem demum, quemadmodum jam praeviae salutares ad reprimendam et praecavendam luem pestiferam factae dispositiones requirunt, m Zinjgari. Judaei, Armeni, Rascianietmend i o i divagari non pernuTTantur , ita ob solidas obvertentes 'moclerms temporibus considerationes, ratio publici exi­git, ne mechanicis etiam et s t u d i o s i s , durantibus modernis praesertim calamitosis temporibus tam ampla spaciandi libertas concedatur, quorum in Au­strian! et per hanc ulterius ad proficiscendum de non admissione, factis ex parte

Next

/
Thumbnails
Contents