Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Caroli VI. imperatoris et regis

92 / Carolus VI. etc. In re tanti momenti, ubi nimirum de avertendo tam gTandi malo, conservandaque communi salute agitur, necessarium esse existi­mantes , ut in libera et r. civitate nostra Posoniensi e gremio Regii istius Nostri L. Consilii, regiae item Camerae nostrae hungaricae, nec non loci ma­gistratus, peculiaris designetur ac deputetur Comis sio, quae frequenter con­sidendo, cum interventu etiam unius medicorum in praefata civitate sub­sistentium , statum sanitatis non tantum in memorata civitate, sed etiam quoad totum regnum respiciat, de salutaribus dispositionibus etiam prae­ter hic / deductas ad avertendum ulterius contagionis malum faciendis delibe­ret , ac tam has, quam et illas quam punctualissime in effectum deduci faciat, de cunctis vero occurentiis relationes suas medio Regii istius Locumt. Consilii Nobis per manus tamen Regiae Cancellariae Nostrae Hungarico-Aulicae diligen­ter submittat. Proinde Dilectio et Fidelitates Vestrae e sui gremio statuque ma­gnatum pro praeside unum, e numero vero nobilium duos consiliarios ad ejusmodi sanitatis commissionem mox deputabunt, regiae item Camerae nostrae Hungaricae quatenus et de ejusdem gremio duo hoc fine denominentur consi­liarii , insinuabunt, ac demum praedictae civitatis magistratui, fine deputando­rum idcirco duarum magistratualium personarum, nec non unius medici, per decretum insinuabunt, taliter autem constitutae in rebus sa­nitatis comissioni, ut haec in consessibus servandis diligens sit, et praevio modo clementer disposita, sphaeramque ejusdem respicientia accurate respiciat, debiteque in effectum deduci faciat, suo modo significabunt Eaedem Dilectio et Fidelitates vestrae. Datum Viennae ut s. U Nos Carolus VI. etc. Fidelibus Nostris universis, et singulis reveren­dis , honorabilibus, spectabilibus ac magnificis, magnificis item, egregiis, et nobilibus; nec non prudentibus ac circumspectis, supremis, et vice-comitibus, judicibus nobilium, et juratis assessoribus; totis denique universitatibus prae­latorum, baronum, magnatum, et nobilium, quorumvis praefatorum regnorum nostrorum Hungáriáé, Croatiae, ac Sclavoniae comitatuum; praeterea liberarum, regiarumque civitatum nostrarum, ac aliorum quorumvis privilegiatorum oppi­dorum , et locorum, prout et possessionum ac villarum judicibus, magistris ci­vium , senatoribus, rectoribus, et communitatibus; nec non quorumcunque pas­suum , portuum, et transituum commissariis, custodibus, inspectoribus, et vi­gilibus ; cunctis denique aliis cujuscunque status, gradus, conditionis, et prae- minentiae subditis nostris in praefatis regnis nostris degentibus, et commoran­tibus praesentes nostras visuris, lecturis, aut legi audituris salutem, et gratiajm. Probe recordabimini, quidnam tenore complurium benignorum mandatorum no­strorum, a tempore, quo pestifera lues in Transylvaniam, inde vero in Teme- siensem districtum, et ex hinc Neo-Af-adinum, Szegedinum, et ad quaedam Bacsiensis quoque, ac Békesiensis comitatuum loca penetravit, ad Regium no­strum in Hungária Locumtenentiale Consilium expeditorum, abinde vero vobis quoque intimatorum, quibus nimirum modis, et mediis dicta lues sisti, et ne ul­terius serpat, praecaveri, passusque praecludi, itinerantes, et commeantes sal­vi passus literis muniri, stricteque examinari, et non nisi ex salubri loco mo­ventibus , taliaque pertranseuntibus, ad alia sana loca accessus permitti, ex lo­cis autem de infectione suspectis venientes, ab subeundam in uno, vel alio de­signatorum eatenus locorum rigorosam contumaciam adstringi, ut vero haec cuncta rite, accurateque observari queant, in Danubio quidem omnes trajectus a Buda incipiendo Petro-Varadinum usque, in Tibisco dein a Tokajino relictis non nisi in Cseghe, Szolnokiensi, item Szentesiensi, ac prope Szegedinum ha­bito trajectibus, quorum prior medio comitatensium hominum, posteriores vero tres regulato milite custodirentur, reliqui cuncti trajectus usque ad Tybisci ia

Next

/
Thumbnails
Contents