Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)

Mantissa

816 mus, confirmamus, roboramus, et ut legitimam, ac Regnis nostris summe utilem , in omnibus punctis, clausulis , Articulis approbamus , et admittimus , proque admissa, acceptata, et confirmata futuris perpetuo temporibus, apud omnes cuiusvis status et ordinis homines habendam esse, nostra Caesarea pa­riter, et Regis, aliaque, qua pollemus, authoritate omni decernimus, ac statuimus. Utque tum Domino Fundatori de Nobis, de Ecclesiasticis, de Ordinibus Religiosis, de Literis , deque tota Hungária optime merito , Caesaréi, Regiique Nostri favoris clarius elucescat propensio, tum Societatis JESU Patribus Tyrna- viao in erecta hac et a Nobis confirmata Universitate, clementiae Nostrae gratia luculentius appareat, prius quidem et ante omnia contra quosvis impetitores, ac violentos invasores, Archi-Episcopalem hanc Tyrnaviae Universitatem et Colle­gium sub specialem , non tantum Maiestatis Nostrae Caesareae ac Regiae, sed haeredum etiam Nostrorum ac Successorum, tam per Sacri Romani Imperii fi­nes , quam per Hungáriám , iliique adnexas, et caeteras Juri nostro haeredita- rie subiectas Provincias protectionem recipimus, promittentes per Nos, Nostros- que in utroque statu officiales ac fideles, sedulam operam ad ea omnia prae­standa , quae ad eius perennem conservationem, privilegiorum immunitatem, studiorum commoditatem, Ipsorumque Scholarium pertinent securitatem, ac indemnitatem ; deinde contractum etiam de elocatione sexaginta millium flore- norum anno hoc currenti vigesima tertia Junii cum Augustana nostra et Romani Imperii Civitate factum , in omnibus suis punctis et clausulis confirmamus, ac non secus approbamus, quam si de verbo ad verbum illius contractus tenor hisce Nostris Privilegialibus esset insertus. Nominatim vero ex speciali consensu Nostro acceptamus, ac confirmamus sextam eius Contractus Conditionem, quae ex originali dictae civitatis obliga­tione fideliter descripta sic sonat: sexta, ut si nos vel nostri successores cen­sum hunc annuum in praedicto termino et loco, vel in parte aliqua, vel in toto deponere negligeremus , aut suo tempore Capitalis summae depositionem tergi­versatione aliqua eluderemus, in hoc casu, ut pars laesa plenariam habeat sa­tisfactionem, oppignoramus pro accepto per Nos Capitali totum vectigal vina­rium Civitatis nostrae, ipsi quot annis pendi solitum, illudque Sacratissimae Ma- iestati Caesareae Ferdinando II. eiusque Successoribus ac haeredibus , Dominis nostris Clemenlissimis transcribimus tamdiu possidendum ac percipiendum, donec per deputandos in hoc casu officiales , aut Capitale ipsum accepto termino non deponatur iis, ad quos illud pertinet, aut neglecti census iactura iisdem plene non compensetur. Quam quidem conditionem, si civitas Augustana vel in toto, vel parte aliqua (quod quidem futurum non putamus) dicto modo negligeret, tam Nos quam Successores ac haeredes nostros stricte obligamus, Caesarea Nos usuros potestate et occupaturos in eo casu oblatum Juri nostro vinarium Augustanorum vectigal, aut illo deficiente, aliquid aliud ex eorum rebus aequivalens, et satis­facturos PP. Societatis JESU Tyrnaviensibus in omnibus iis, in quibus laesos se ab Augustanis fidelibus Nostris demonstraverint. Quod si futuris temporibus illa centum millium Capitali summa , pro Personarum Academicarum sustentatione , sustinendisque dictae Universitatis oneribus , placeret PP. Societatis Dominium aliquod coemere, in illius Dominii etiam emptionem tam in Nostra, quam in successorum ac haeredum nostrorum persona consentimus, tribuendo, et per praesentes licentiam, ac authoritatem conferendo P. P. Societatis JESU ad hanc emptionem licite et valide faciendam in quacunque Juri Nosto subiecta Provin­cia. Quod si quid dicto modo coematur, eius etiam Dominii, aut alterius com-

Next

/
Thumbnails
Contents