Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)
Mantissa
814 Gymnasium a sc fundatum A. 1617. inauguratum 1622 , concredidit Patribus Ordinis S. Benedicti. — Confirmationales Urbani Nr. VIII. PP. in bullario haud re- peri ; fuerint hae pares iis , quas Universitati Pragensi restauratae fuit elargitus A. 1627. Vide apud Voigt. Prager Universitäts Geschichte. b) Pro erigenda Universitate Cardinalis Petri Pázmány ad Caesarem F e r d i n a n d u m II. et Hungar. Regem, memoriale. Anno 1635. P. P. Ad Catholicae Religionis incrementum, et culturam Ungariae, maxime opportunum iudicavi semper, ut Universitas erigeretur Scholarum, ad instar Graecensis; in qua Patres Societatis JESU, Theologicos ac Philosophicos cursus profiterentur. Detinuit conatus meos praeteritorum temporum calamitas. Nunc DEO benedicente, aliquibus facultatibus, ad fundationem et primae, et adhuc unicae in Ungaria Universitatis , instructus, libenter Ecclesiae DEI mea omnia accommodavi, ac fundationis Universitatis fundamenta ieci. Sola, post DEUM, Maiestatis Vestrae Clementia requiritur, qua et tenuem meam fundationem ratificare, et Caesareis, ac Regiis Privilegiis ornare velit, iuxta tenorem, quem R. P. Rector Tyrnaviensis Maiestati Vestrae exhibebit. Quam gratiam , ut mihi ultima senectute conflictanti, largiri dignetur, maiorem in modum rogo ; neque me frustratum iri confido. Servet Deus Maie- statem Vestram diu felicissime. Posonii 27. Septembris Anno 1635. Augustissimae Maiestatis Vestrae humillimus et obsequentissimus Cardinalis Pázmány in. p. E collect. Josephi Podhradczky Exc. Camerae R. H. A. Rationum Officialis. c) Ferdinandi II. Imp. ac Regis Hungáriáé confirmationales. Nos Ferdinandus II. Dei gratia electus Romanorum Imperator semper Augustus. Memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis, Ab eo statim tempore, quo Divina favente Clementia plurium Provinciarum, Regnorum item, ac ipsius etiam Imperii Romani suscepimus Gubernacula , nihil antiquius, et prae oculis praesentius unquam habuimus, quam ut subditorum saluti imprimis et Provinciarum Nobis commissarum securitati, ita adiuvante Deo consuleremus, ut in iis consuinata quaedam virtutum omnium effloresceret dignitas, et Religionis Catholicae veritas, ubi vigebat, inconcussa persisteret, ubi labefactata fuerat, repararetur, cultus divinus ubique propagaretur , status Ecclesiasticus simul et Politicus nativum sibi servaret splendorem , omnes denique industriae nervos eo contulimus , ut in omnibus Imperii, lurisque nostri Regnis ac Provinciis ea excogitaremus media, inandaremusqiie executioni, quae omnium sapientum virorum iudicio ad formandam, et in disciplina Christiana continendam Rempublicain habita semper sunt efficacissima. Quapropter cum inter haec curarum Nostrarum aestuaria constituti, in eo consistere reperissimus omne Christiani hominis praesidium, ut literis omnibus cumulate instructus, Deo ante omnia, sibi postmodum, ac demum Patriae, Principique suo fidelem ac salutarem in omnibus pro suo statu, et professione navaret operam ; conati sumus, ut in Regnis et Provinciis nostris publica magnis sumptibus erigeremus Seminaria studiorum, e quibus emenso literarum Curriculo tam regendae in Civilibus Reipublicae, quam gubernandis in spiritualibus Ecclesiis utilissimi prodirent Administri. Imitati scilicet in hoc sumus gloriosae ac felicissimae memoriae Maiores nostros Ferdinandum I. Imperatorem , Avum nostrum, Rudolphum Patruelem, itidem Imperatorem, et ipsum etiam piissi- mae memoriae Parentem nostrum Carolum, Austriae Archiducem, quorum sin-