Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)

Mantissa

804 in eisdem, vel qui primum in eis residentium non fecissent, fructus redditus et proventus beneficiorum suorum Ecclesiasticorum ministrare minime teneantur , et ad id compelli non possint per literas apostolicas non facientes plenam et ex­pressam , ac de verbo ad verbum de indultu huiusmodi mentionem, et qnibus- libet privilegiis, et indulgentiis ac literis apostolicis generalibus vel specialibus, quorumcumque tenorum existant, per quae eifectus praesentium impediri valeat quomodolibet vel diiTerri, et de quibus quorumque totis tenoribus habenda sit in in nostris litteris mentio specialis. Proviso, quod beneficia huiusmodi debitis interim non fraudentur obse­quiis , sed per bonos et sufficientes vicarios, quibus de beneficiorum ipsorum proventibus necessaria congrue ministrentur, deserviatur inibi laudabiliter in divinis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis in­fringere , vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare pre- sumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apo­stolorum eius se noverit incursurum. Dat. Avinion. XVII. Kal. Febr. Pontif. nostri anno 6. E Regest. Anni VI. diversorum folio 47S. Nr. III. Documentum Studii V et ei' o-B u de ns is. Bonifacius Episcopus, Servus Servorum Dei. Dilecto filio Lucae, electo Cenadiensi, Salutem et Apostolicam benedictionem. Tuae devotionis exigenti­bus meritis inducimur, ut in iis, quae tibi oportuna fore conspicimus, quan­tum cum Deo possumus, favorem benevolum impendamus. Hodie siquidem Ec­clesiae Cenadiensi Pastore carenti, de persona Tua nobis, et fratribus nostris ob tuorum exigentiam meritorum accepta, de fratrum eorumdegi consilio, au­ctoritate Apostolica duximus providendum, praeficiendo te illi in Episcopum et Pastorem, prout in nostris inde confectis literis plenius continetur. Nos igitur volentes eandem personam tuam favore prosequi gratioso , Tuis in hac parte supplicationibus inclinati, ut Praeposituram Ecclesiae S. Petri in Veteri Buda, Vesprimien. Dioecesis, quae dignitas unica et principalis in dicta Ecclesia S. Petri existit, ad quam consvevit quis per electionem assumi, quam obtines, cum omnibus iuribus et pertinentiis suis, quoad vixeris, una cum prae­dicta Cenadiensi vel alia Ecclesia, ad quam forsan Te transferri contigerit, etiam post munus consecrationis a te suscipiendum seu lapsum temporis de conse­crandis Episcopis a Canonibus definiti retinere; et eiusdem Praepositurae Iru- ctus , redditus et proventus percipere, et officium c ance 11 ari ae stu­dii dicti oppidi Veteris Budae, exercere licite valeas non obstan­tibus, quod in aliqua facultate Doctor non existas, ac Lateranensis Concilii, et aliis consitutionibus ipsius Ecclesiae S. Petri, et aliis contrariis, etiam iuramen- to, firmatione Apostolica, et quacunque firmitate alia roboratis statutis et con- svetudinibus, qnibuscunque, Devotioni tuae tenore praesentium indulgemus; proviso , quod praepositura ipsa debitis non fraudetur obsequiis , et animarum cura in ea nullatenus negligatur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam indulti nostri infringere , vel ei ausu temerario contravenire. Si quis autem hoc attentare praesumseril , indignationem Omnipotentis Dei, ac BB. Petri et Pauli Apostolorum eius se no­verit incursurum. Datum Romae apud S. Petrum, secundo nonas Octobris A. sexto. Bull. Bonif. IX. p. CXXXI.

Next

/
Thumbnails
Contents