Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)

Mantissa

§00 cti, Sancte Strígonien. Ecclesie Electi, Prepositi Budeiisis, aule nostre Vice- Cancellarii, — anno Domini MCCLXX. Sexto. XIV. Kalend. Decem. Indicatione IV. Regni autem nostri anno V.“ E Cod. Dipl. tomi V. vol. II. p. 347—8. Nro II. a). Documenta Studium generale Quinqueecclesiense respicientia. Urbanus Episcopus Servus Servorum Dei. Ad perpetuam rei memoriam. In supreme dignitatis apostolice specula, licet immeriti, disponente Domino constituti, ad universas fidelium regiones eorum profectus et commoda tanquam universalis gregis Dominici Pastor commisse nobis speculationis aciem quanto nobis ex alto permittitur extendentes fidelibus ipsis ad querenda litterarum stu­dia, per que Divini Nominis, sueque fidei catholice cultus protenditur, iustitia colitur, tam publica quam privata res geritur utiliter, omnisque prosperitas hu­mane conditionis augetur, libenter favores gratiosos impendimus, et opportune commoditatis auxilia liberaliter impertimur. Cum itaque, sicut nuper pro parte carissimi in Christo filii nostri Ludovici Regis Hungáriáé Illustris fuit proposi­tum in consistorio corain nobis, ipse Rex non solum ad utilitatem et prosperita­tem huiusmodi reipublice, et incolarum regni sui Ungarie, sed etiam aliarum partium vicinarum laudabiliter intendens, in civitate Quinque-Ecclesiensi, in Regno praedicto consistente, tanquam insigniori, et magis ad hoc accomoda et idonea, plurimum desideret fieri et ordinari per sedem Apostolicam studium ge­nerale in qualibet licita facultate, ut ibidem fides ipsa dilatetur, erudiantur simplices, equitas servetur iudicii, crescat racio, et intellectus huiusmodi augeatur. Nos praemissa, ac etiam eximiam fidei puritatem, quam tam ipse Rex et progenitores sui, Ungarie Reges, quam eiusdem Regni incole ad sanctam Ro­manam Ecclesiam gessisse, prout ipse Rex et incole gerere dignoscuntur, at­tente considerantes ferventi desiderio ducimur, quod Regnum ipsum scientiarum muneribus amplietur, fiatque litterarum fertilitate fecundum, et viros producat consilii maturitate conspicuos, virtutum redimitos ornatibus, ac dive»sarum fa­cultatum dogmatibus eruditos, sitque illi scientiarum fons originis (1. irriguus) de cuius plenitudine hauriant universi litterarum cupientes imbui documentis, hys igitur omnibus et praesertim ydoneitate dicte civitatis, que ad multipli­canda doctrine semina et germina salutaria producenda magis accomoda et ido­nea inter alias civitates dicti regni fore dicitur, diligenti examinatione pensatis, non solum ad ipsorum Regni et Civitatis, sed etiam regionum circum iacentium Incolarum commodum et profectum paternis affectibus anelantes, dicti Regis in hac parte supplicationibus inclinati, de fratrum nostrorum consilio statuimus, ac etiam ordinamus , ut in dicta civitate Quinque Ecclesiensi de cetero sit stu­dium generale, ibique (1. illudque) perpetuis temporibus inibi vigeat tam in iu­ris canonici et civilis, quam alia qualibet licita , praeterquam in Theologia, fa­cultate, et quod legentes et studentes ibidem omnibus privilegiis, libertatibus, concessis Doctoribus, legentibus et studentibus commorantibus in studio gene­rali , gaudeant et utantur, quodque illi, qui processu temporum bravium fue­rint in illa facultate, in qua studuerint, assecuti, sibique docendi licentiam , ut alios erudire valeant, ac Doctoratus, seu Magisterii honorem petierint elargi­ri , per Doctores , seu Doctorem, et Magistros seu magistrum illius facultatis, in qua examinatio fuerit facienda, episcopo Quinque Ecclesiensis qui pro tem­pore fuerit, vel Ecclesia Quinque Ecclesiensis pastore vacante, vicario, seu officiali dilectorum filiorum Capituli ipsius Ecclesie presententur, idem quoque

Next

/
Thumbnails
Contents