Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)

Mantissa

79i A. 1807. Universitatis omnia commembra, ad testimonium, se omni oc­culta et vetita societate abstinuisse, fide iurata praebendum , obstricta iteratim fuerant. A. 1809. Ea restauratae Studiorum Commissioni Vindobonensi subordinata facta est. V. Haller alig. Liter. Zeitung nr. 92 — 93. A. 1810. Gradus in eadem Doctorales fixis taxis sunt onerati. A. 1819. Idem Excelsum Consilium ddto 3. Augusti sub N. 20979. intimat: Suam Maiestatem SS. benigne resolvere dignatam esse: 1. Quod Professoribus Universitatis hung, ordo honoris immediate post Consiliarios Suae Maiestatis SS. clementer attributus habeatur. 2. Quod Professores Universitatis eorum consortes compellatione Domi­norum Dominarumque pro re nata, et facultate tunc etiam, dum qua partes ali­cubi comparent, assidendi, sint honorandi. 3. Quod non saltem Professoribus Universitatis, sed et cunctis aliis rei literariae individuis diurna iuxta altissime ratihabitum Schema pendenda sint. 4. Quod Rector, et 4. Decani occasione quarumvis solemnitatum resoluta insignia, seu numismata ex aurea catena dependentia sibi appendere valeant, 5. Pedellis in nigro officii vestitu cum totidem pedis pro solito antecedentibus. NB. Insignia haec , seu Decorationes (puncto 4-to) adpromissae mittun­tur medio benigni Intimati Exc. Consilii R. L. H. ddto 2-a Maii 1820. N. 11228 ad Exc. D. Praesidem Universitatis, qui eadem in publico Professorum, et Acad. luventutis conventu, solenniter in Palatio Universitatis, habita dictione , eodem mense humeris et Collo Rectoris ac. Decanor, appendit; teste ipsius relatione Exc. Consilo R. L. H. sub 18. Maii 1820. proposita. §. 85. Eadem Universitas Anno 1830. XXV. Iunii inaugurationis suae Se- iniseculare festum insigni cum solennitale peregit ; laetitiae pars maxima Excel­lentissimi Illustr. Domini C. Ant. Cziráki Praesidis praesentia, ac Magn. Domini Dectoris Ignatii Stáhly, iam Consiliarii Regii, ac Chirurgiae practicae Profes­soris P. 0. liberalitas, memoria dignissima. Hic numos memoriales diei huic sa­cravit aureos, ponderis quatuor aureorum Caesareorum cum inscriptione in fa­cie adversa: Francisco Caes. ac Rege P. F. AUG. in aversa: VII. CAL. QUINCT. MDCCCXXX. REG. LIT. UNIV. UNG. A. D. MARIA. THERESIA. INSTAU­RATAE. A. L. Ex quibus 12. sunt in praemium certamine literario victoribus expositi: Quaestiones propositae fuerant *). In Facultate Medica quaesita sunt: 1) Definiatur experimentis, quaenam sit acidorum et alcalium in systema musculorum, nervorum, vasorum sanguiferorum et ipsum sanguinem efficacitas ? 2) Pervestigentur mutationes, quas arteriae punctae, sectae, transcissae aut vinculo constrictae subeunt, mu­tationes item, quae ligatis maioribus arteriarum truncis, ramis eorum, anasto- mosium ope sanguinis circuitum sustentantibus, inducuntur. 3) Determinetur comparative aceti, nitri, salis communis et chloreti calcis vis, tum putredinem arcendi, quam imminuendi. Praemio donati: Stephanus Barra tertii anni pro I., pro tertia Iosephus Kaiser V-ti et Iosephus Horváth IV. anni medici. §.87. Instituta Facultatis medicae: 1) Museum rerum naturalium, mi­neralia et animalia complectens, in aedibus Facultatis medicae; replet conclavia tria, et horum ambitum collateralem. Mineralium ultra 40000. Animalium ultra 8000. adsunt specimina, quorum selectioria oculis libere patent. In Collectione Mariannea sunt: Terrarum specimina 2949. Petrefactorum 1828. Salium 199. '") Vide — Facultatem medicam attinentes — in serie Operis hujus Tom. III. Sect. III. pag. 396 Nr. 2444. — Author.

Next

/
Thumbnails
Contents