Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)
Mantissa
778 Piis, Arcas. Georg. Alyos. Szerdahelyi, Franciscus Xav. Hinterholczer, Francisco Sebaslianovics , et alii conclebrarunt. §. 57. Altissimum hoc Decretum Auctor Emphemeridum Yindobonensium ad A. 1777. p. 95. sequentibus annunciavit: ,,Tanta inde in universum Regnum redundabunt emolumenta , tantus ex eo splendor , honosque artibus accedet, ut hoc unum ex illis Augustae beneficiis sit, cuius sera Hungarorum posteritas recordari non poterit, quin talem, tanlamque Reginam nostris temporibus invideat. Primum Augusta memoratae universarum Scientiarum Academiae non modo regiam suam in arce Budensi sitam, cum omnibus, quae ad eam pertinent, veluti stabulis, praedio et horto sacratarum Deo Virginum Anglicarum, quae in posterum Vacii Domicilium habebunt; sed aedificium earum, quae nunc Budae sunt, Scholarum et Collegiorum, ac Seminarium, quae antehac Soc. J. fuerunt, addixit; quibus eius permissu, Civitas Budensis domum Corvinianam adiecit. luris Consultorum, Medicorum, Philosophorum, Aesthetices, ac Grammaticae Scholae, excepta nationali, quae in pristinis Academiae aedibus cum Theologia collocabitur, Musea item mechanicum, physicum, rerumque naturalium, Bibliotheca, et quod huic adiungetur, rerum rariorum , antiqua- i unique, ac rei numariae Museum, auditoria etiam , quibas opus erit, in aedificio regio constituentur. Experimentis medicis, chymicis, et anatomicis aedes extra Regiam; pra- cticis eorum praelectionibus Nosocomium civicum, horto vero botanico hortus extra Civitatem, aptabuntur. Specula astronomica cum Museo mathematico in Regia exstruentur; in domo Corviniana — Typographia : quae ipsa quoque Tirnavia Budam transferetur , collocabitur. Ac quoniam Augusta quoque decrevit, ut Seminarium generale Cleri Regni Hungáriáé, ac Academia Regia Iuvenum nobilium sedem, quae hucusque Tirnavia erat, in posterum Budae habeant, Seminario quidem illi, quod ex 200 Clericis componetur , pristinum Collegium Societatis J. ac Seminarium Bndense cum horto; predio ac reliquis , quae ad illud pertinent, tradetur; Academiae vero locus in ipsa Regia assignabitur. Haec Academia , utpote quam Augusta condet, in sempiternam tanti beneficii memoriam, nomen Theresianae geret. Alentur in ea 100. alumni; 50. nempe liberalitate regia, et 50. alii suis expensis.“ Tum pag. 107. Iu tolerandos translationis sumtus Augusta 30. millia ilorenorum de aerario regio, Civitas Budensis 10. millia ilorenorum suppeditabit, quae etiam aquae ductum, ac porticum , quae ex inferiori ad superiorem urbis partem ducat, suis impensis se structuram, nundinas insuper Hebdomadales in superiori urbe se instituturam recepit. Ad faciliorem breviorem ascensum eadem occasione aperta est porta nova ad meridiem, dimidia sumtuum parte per urbem, alia per Universitatis aerarium tolerata. §. 58. Supremus rei literariae per Regnum Hungáriáé Praeses, C. Georgius Fekete, Iudex Curiae Regiae; Praeses autem universarum Scientiarum Senatus Adamus L. B. Patachich, A. Episcopus Colocensis; Cancellarius Universitatis Illust. Ignatius Nagy, Episcopus Albensis; Director Scholarum Theologorum Andreas Szabó Canonicus Strigoniensis; Iurisconsultorum M. Antonius Vörös; Medicorum, Iosephus Vezza\ Philosophorum, Paulus Mako-, Literarum humaniorum loan. Molnár sunt denominati. Die III. Nov. 1780 totus hic Academiae Senatus rugius in templo paroeciae convenit; ad quod cum iuven- tute Professores, praelatis Facultatum sceptris ex arce regia processimus, ibi- que sacro solenni de Spiritu S., quod Andreas Szabó decantavit, interfutmus“ ait laudatus Katona ad hunc annum.