Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)

Mantissa

776 esse existimet, primum universa studiorum instituta generating tum vero Uni­versitatis Regiae in Libera Regiaque Civitate Budensi, ubi iam olim sub Sigis­munde et Mathia Corvino, gloriosae memoriae Praedecessoribus suis huiusmodi scientiarum Academia floruerat, et quidem in ipso Palatio regio, una cum Aca­demia Nobilium, collocationem, eiusdemque amplificationem die 15. imminentis proxime mensis lunii, utpote quo a felici sua in Reginam Hungáriáé corona­tione bis vicenalis recolitur armus, solemni inauguratione, ipsa in arce Budensi suscipienda , constabilire, aucteritaleque sua Regia in perpetuum confirmare constituit. Qua occasione triplicis ordinis Diplomata regia, unum pro universo stu­diorum instituto, alterum pro Universitate Reg a Budensi, tertium vero pro Tberesiana Nobilium Academia, super confirmatis institutis, collatisque amplis­simis fundis, per Cuncellariam Regiam Hungarico-Aulicam, et quidem duplici in exemplo, quorum unum ad nominatorum institutorum, alterum ad publicum Reuni Archivum reponi debeat, expedita, solemniter tradi, atque in sinum quoddammodo status publici resignari; denique in perpetuam solennitatis huius, maternique sui in omne R> gnum hac quoque occasione testati affectus memo­riam, numos etiam speciatim cudi imperatos, distribui clementer vult eadem Maiestas SS. Quum vero ipsamet in altissima persona Sua, quemadmodum complures ante annos Vindobonae praestitit, ut pro materna sua in gentem Hun- garam clementia , maximopere cuperet, inaugurationem hanc , et Diplomatum traditionem, factaeque a se donationis publicam confirmationem perficere re- queat; eapropter ad supplendas vices suas primum Cancellarium suum Regium Hungarico-Aulicum Excell. C. Franciscurn Eszterházi de Galantha, elemen- ter destinare : hoc tamen impedito, Aula«1 Suae per Regnum Hungáriáé Fro- Cancellarium Excell. C. Carolum Pálfi, ex Aula Sua regia , benigne delegare di­gnata est, ut vice Sua omnia haec Budae perficiat, et in effectum deducat. Quam Suae Maiestatis SS. Clementiam, dum nos de genu humillime veneramur, eadem ita iubente Sua Maiestate SS. — finem in eum annunciat Senatus hic Regius, ut quum beneficia liberalissime collata, ad totius Regni cedant decorem et emo­lumentum , publicae etiam solemnitatis; quae idcirco die 25-ta mensis lunii, ac iam pridie post meridiem Budae instituetur, universi SS. et 00. reddan'ur par­ticipes. Rem sane pergratam factura est-------si solennem hanc inaugurationem sua praesentia condecorare placuerit. Datum ex Consessu Regii Senatus Univer­sitatis Budensis, celebrato die 31. Maii A. 1780. §. 54. Adventanto praestituto tempore (Ibid. pag. 304J XXIII. lunii viri quidam ex Comitatu Pestinensi delecti, Yaciumque missi sunt; qui Comitem Ca- rolnmPálfi, ut Augustae vices fungeretur, delegatum salutarent XXIV. lunii post meridiem Regius hic Commissanus, praecedentibus equitibus Provinciae Pe- stinensis, Vacio discessit. Extra urbis Pestanae pomeria R. Adimis Patachich de Zajezda A. Episcopus Colocensis et Regii Scientiarum Universitatis Budensis Senatus Praeses, cum magno illustrium hospitum numero adventum eius in ten­torio, ad id exstructo, praestolabatur. Eo, quum regius Cornmissarius circa horam 5-tam advenisset, ab A. Episcopo breviter salutatus, et curru, pro dignitate ornato , acceptus est. Tum inter fregorem tormentorum tam Festini, quam Budae ter displosorum, solemnis pompa processit. Quum Regius Cornmissarius ad destinatam sibi hospi­tio domum, quae familiae Comitum de Báttyán est, pervenisset, in eius atrio a Scientiarum Universitatis Rectore Magnifico, Doctoribus, Archigymnasiorum et Academiarum Directoribus, nobilibusque Academiae Theresianae Alumnis, Jatus eius stipantibus, brevi oratione salutatus est. Subin 100 Pyrobolarii, qui­bus centurio praeerat , cum vexillo eodem concesserunt, excubias pro domi-

Next

/
Thumbnails
Contents