Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)
Mantissa
774 Universitatis, providealurque, ut hoc ipsum institutum , aut studiorum systema adprobatum executioni mandetur, atque accurate observetur. Eiusdem sit: omnia, quae e bono litterarum fore videbuntur, ad Regiam Maiestatem referre; ad Cathedras vacantes viros selectissimos proponere, aerarii litterarii adminislrationi solerter ac fideliter invigilare, nec unquam citra consensum regium admittere, ut sumtus fiant extraordinarii, sive in constituendo augendoque Magistrorum stipendio, sive in proponendis praemiis, sive in exstruendis aedificiis, aliisve generis eiusdem occasionibus; denique quovis exeunte mense adversaria (seu Protocollum) in quo negotia ad rem litterariam spectantia in Commissione referenda erunt, Maiestati Regiae pro Statu notitiae submittenda erunt. Sect. I. §. VIII. et IX. §. 51. Universitati Regiae iussus praeesse idem, qui una supremus Studiorum per Regnum Hungáriáé Director. §. 10. Cui addictus Senatus, e quatuor Facultatum Directoribus, uti et Iiterarum humaniorum, artiumque liberalium Directore, auctor itate Regia constitutis, uno item Actuario coalescens. Cuius cetera inter fuit etiam curare, ut Historia Universitatis a primis initiis opera cuiuspiam ex Historiae Doctoribus, aut Bibliothecae P r a e fe c t i s concinnetur, atque accurate continuetur. Turn: librorum etiam, aut rerum quarumvis ad studiorum et Scholarum materias pertinentium , ubicunque per Regnum Hungáriáé, et Provincias eidem adnexas typo edendarum c e n s u r a ; ea tamen lege, ut argumenta graviora, ad Statum publicum attinentia, etiam ad memoratum Consilium censenda submittantur §. XV. Magistratum, quemadmodum in aliis illustribus per Europam Universitatibus, constituerunt: Rector eiusdem, Cancellarius, et quatuor Facultatum Decani ac Smiores, Pro-Director item artium liberalium ac humaniorum. Rectoris Magnifici munus iis dun taxat Doctoribus concessum, qui inter alios eruditione, vel dignitate eminent. Officium Cancellarii perpetuum fuit, atque adeo authoritalc regia conferendum. Decani quntan is Facultatum suarum suffragiis eligendi. Facultates singulae suis gaudebant Directoribus. §. XVI. XVII. §. 52. Ordo studiorum, ac norma quoque praescripta: In Facultate Theologica penes Decretum Theresianum A. 1769. sunt relicta V. nro. X. sub d). In Facultate Juridica: Anno I. Doctor luris publici explanavit Semestri i-mo Ius naturae publicum universale, ac gentium. Altero: Ius publicum Hungáriáé, tam politicum, quam ecclesiasticum. Doctor Scientiarum politicarum: Seni. 1-mo explanavit: Notitiam artium, manufactu- rarum, fabricarum etc. tanquam introductionem ad Scientiam Politiae, Commercii ac rei aerariae. 2-do Politiam. Doctor H i s t o r i a e Statuum: Sem Imo explanavit Provinciarum Europae Hist. Sem. 2-do repetiit ope Tabellae syn- chronisticae. Anno II. Semestri 1-mo Doctor Historiae Statuum explanavit Historiam Universalem veteris ac medii aevi, ope Tabellae synchronisticae; altero: Historiam universalem aevi hodierni. Doctor luris patrii: Semes ri 1-mo luris huQgarici Historiam, et Institutiones, receptasque in Regno consuetudines. 2-do Institutiones luris hungarici et Praxim. Doctor Politiae: Sem. 1-mo Scientiam commerciorum. 2-rio Scientiam rei aerariae. Pro discentibus Historiae Statuum Sabbatho a meridie: Collegium novorum. Facultati huic admensae insuper fuerant Scientiae extraordinariae: Explanatio institutionum Iustiniani, Diplomaticae, Rei numnriae hungaricae, Cui-