Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)
Mantissa
77Ö P r a n d t, Medicinae Doctor , Physiologiae ac Materiae Medicae Professor. Cl. D. Iacobus losephus Win teri, Medicinae Doctor, Clcmiae ac Botaniae Professor. Cl. D. Yenceslaus T r n k a, de Krzovicz , S. R. I. Eques, Medicinae Doctor, Professor Anatómiáé. Cl. D. losephus Iacobus P1 e n c k , Chirurgiae Doctor, Anatomes Chirurgiae et artis obstetriciae Profossor. < §. 44. Apostolicae Snae Caes. Reg. Maiestatis benignissima voluntas fuit, ut universa in Universitate Tirnaviensi pro futuro tradenda sludia iuxta methodum et normam in Universitate Viennensi per Gerardum van Swieten introductam regulentur, ac respective reformentur. Hinc prius, quam tam in altiori- bus, quam et humanioribus studiis necessariae hoc in passu instructiones suo loco transmittantur, methodus, secundum quam luris Hungáriáé Professores in Universitate actu tradunt, proximius submittenda fuit expetita. Benigno Exc. Cons. C. L. H. intimato A. 1769 Negotia vero Aeademiae per Consistorium sunt administrata : cuius Praeses : RR. Ioannes Galgóczy, Praepositus Maior Capituli Metrop. Strigon. Assessores Facultatum Directores : Theologicae, loan. Ivan- chich, ex Societate J. Professor Theologiae emeritus; Iuridicae: Francsiscus Comes Tolvay, Tabulae Districtualis Cis-Danub. Praeses, prius iam Studiorum Iuridicorum Rector. M e di c ae : Ioannes Gilg, Physicus Urbis Tirnav. Medicinae Doctor. Facultatis Philosophicae: Michael Schorelics, qui supra, sunt denominati. §. 45. Usque dum aedes consummatae fuissent, Praelectiones per domos distributae fuerant: apud Paulinos, Trinitarios, in aede Archiepiscopali etc. Surrexerunt illae cum inscriptione. MARIA THERESIA MATER AUGUSTA MATER PATRIAE MATER SCIENTIARUM POSUIT MDCCLXXI. Societate Jesu per Clementem XIV. Pontificem, Fratrem Laurentium Gan- ganeli, Ord. FF. minorum, XXI. Julii 1773 domi quoque nostrae suppressa, Augusta Theresia Regina, Universitatis Protectrix, per universas Regni sui ditiones edictum dimittit, quo omnes, qui eruditioni suae confiderent ad VI. Octobris Anni 1774 Tirnaviam invitati, ut facto e Theologia et Philosophia peri- cule, Professores pro his Facultatibus quam optimi legerentur. Proposuit annuum stipendium Secularibus 1200 fl. Ecclesiasticis 800 Religiosis 600 M. C. Vid. bgr Intimatum N. X b). Venire volentes semet per litteras 111. ac RR. Dno. Raphaeli Szent-Iványi de eadem, Electo Episcopo Arbensi, metrop. Ecclesiae Strigoniensis Lectori, et Canonico, ac Consistorii Regiae Univers. Tirnaviensis p. t. Praesidi, insinuare debebant. Concurrit ingens multitudo , partim curiositate, partim stipendio honorifico exciti. Pro Theolgia Dogmatica erant 15. — 4. Presbyteri seculares, 4. Piaristáé, 7. Franciscani. Pro Theologia morali 15.; 7. Pesbiteri securales, 2. Paulini, 6. Franciscani. Pro S. S c r i p t u r a , 4. omnes Presbyteri seculares. Pro Eloquentia, sacra 5. — Pesbyteri seculares 2., Piarista 1., Franciscani 2. Pro Logica et M e t h a p h y s i c a 24., Pesbyteri secui. 3., Paulini 3., Piaristáé 5., Franciscani 11., Seculares 2. Pro Eloquentia profana 6.; Pesbyteri sec. 4., Piaristáé 2,