Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)
Continuatio altera regiminis imperatoris ac regis Francisci (II.) I.
49 Vestimenta aegrorum repurgationi non subiiciuntur, neque adminicula, quo similem repurgationem possibilem facerent hactenus praesto sunt. Demortui usque aliquot abhinc diebus in separata quidem Xenodochii camera ingenti numero relinquebantur, per quod aeris caeteroquin contaminati indoles adhuc magis notiva reddi debuit, nunc tamen in locum a xenodochio remotum deportantur. In universum multa adhuc deficiunt, quae ob urgentissimam necessitatem iam dudum praesto esse deberent, quae autem hac ex parte hactenus contingebant, fere unice per Magnif. Dom. Reg. Bohemiae Protomedici indefessum zelum ac sedulitatem effectui data sunt, cui tamen innumera ponuntur obstacula, quae omni virium contentione haud superare valet. Ex his vero rerum adiun- ctis, quaestio, quae merito poni potest: cur tam ingens hic sit mortalitas, abunde suam adinvenit dilucidationem, et sane mirandum, eandem non esse adhuc longe maiorem, si insuper in computum reliqua infaustissima in hac civitate adiuncta inferius adducenda, sumantur. Alterum Xenodochium Israelitarum est, hoc, praeterquam quod spatio trium circiter quadrantum horae a Civitate sit remotum, aegri proin ultra horae spatium ad sui transportationem exposcant, scopo longe magis consentaneum est; cuncta enim necessaria per competentes Communitates omni cum promti- tudine effectuantur. Xenodochium vigiliis militaribus provisum; nullique, nisi licentia proviso, patet accessus. In cubilibus aegri nequaquam maiori accumulati sunt numero, in aeris repurgationem debita convertitur attentio; — parabolani sufficienti adsunt numero. Reconvalescentibus propria destinata est divisio, in qua per decem dierum spatium observationi subiiciuntur. Vestimenta aegrorum ante discessum debitae subiiciuntur repurgationi. Xenodochium tertium militare versus lineam , Licsakow dictam, in loco elevatiori silum, tribus gaudet contignationibus. Decumbunt in eo aegri circiter 60; aeris puritati summa impenditur cura, et cunctae praescriptae regulae per sufficientem individuorum militarium numerum summa cum exaclitudine effectui dantur. Reconvalescenles mox ab reliquis separantur aegris, et repurgatis vestimentis 20 dierum observationi subiiciuntur. His adiiciendum , quod, exceptis collegiis scholasticis, et spectaculis publicis, quae celebrare lege vetitum, cunctae caelerae incolarum huius Civitatis, ut antea, perstent correlationes, commerciumque omni sui respectu sit liberum. Aegri Ckolera affecti in privatis decumbentes domibus, ab reliquis inhabitantibus non separantur, eo minus simi'es domus certo quodam signo notantur. Cubilia privatarum domorum, in quibus aegri e Cholera occubuere, prout eorum vestimenta et utensilia non repurgantur, quin tamen data adessent, ex quibus hac via morbum propagatum fuisse, innotuisset Unus tamen casus innotuit, ubi aeger pluribus post obitum horis in privata domo relinquebatur , quin vel eatenus debita notificatio competenti iurisdictioni data fuisset. Prophylaxis. Liceat de hac pauca, in quantum temporis brevitas id admittit, in medium adducere. Primum, quod hoc respectu effectui dandum esse censeo, consistit in imminuenda erga morbum dispositione, in quantum id coordinationibus politico - medicis assequi valet. Observatio hactenus instituta me edocuit, atque conditio aegrorum in Xenodochiis Cholera affectis destinatis, decumbentium confirmat, classem egentiorein quam eminentissime huic morbo obnoxiam esse. Est autem haec Classis in urbe Leopoli quam extensissima, nudipedes, vix