Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)
Continuatio altera regiminis imperatoris ac regis Francisci (II.) I.
21 grae Jurisdictiones linea praeclusoriu cinctae, circa necessaria vitae media defectum non patiantur, piaet. Dom. Vestrae praesentibus injungitur: ut in quantum in sui gremio similis praeclusio jam intervenire debuisset, vel in futurum necessaria evaderet, circa actutum paranda Rastella, quorum beneficio necessaria vitae media praeclusorum locorum incolis absque omni eo accedentium sanorum incolarum periculo, certis diebus et horis adferri, et venui exponi valeant, quam maxime sit sollicita, in quantum vero praeclusis similibus Jurisdictionibus, vel locis vicinis foret, eo omnes conatus convertat, quo similibus praeclusis locis, et Jurisdictionibus victualia attactis sub cautelis advehantur, sicque tristis eoruindem status omni possibili modalitate allevielur. Rastella autem talia levi negotio e lignis, sepimentis ligneis, aut arundinaceis, ad modum clathrorum, quibus pecora recluduntur (akol), secundum advolutam formam / parari poterunt. — (Vide pag. sequente.) Cum Rastellis his conjungendus et apparatus,/ quo pecuniae chartaceae literae, et alia scripta perfumari, et purgari possint. Pro hac vero per- fumatione adhibendus pulvis iumalis, qui una parle sulphuris in pulverem redacti, et una parte nitri contriti, atque quatuor partibus furfurum tritici or um componitur: hic pulvis prunis candentibus injicitur, inque defectu alterius apparatus pecuniae chartaceae cribro, cujus fundus filamentis ferreis contextus est, imponuntur, clauso nunc cribri operculo, res impositae caute, ne flamma, aut scintilla penetret perfumantur. Literae vero postquam aliquo tempore in cribro fumatae fuerint, subula (Ár, Ahle) perforandae, sicque novitus cribro injiciendae; fasciculi vero majores, si ad postalem stationem non diriguntur, ab intus quoque perfumandi érint. Res perfumandac, ut omne evitetur contaminationis periculum, forcipe ferrea, aut lignea prehendendae — monetae aceto, aut aqua saltem abluendae. Res autem tales, quae contagium facile recipiunt, coreum, pelles, lana, vestes, linum, pannus, etc. e locis suspectis nullatenus transmittendae, sed in destinatis, aut destinandis hoc fine locis praescriptae contumaciali repurgationi subjiciendae sunt. Datum Budae ut s. Introitus et exitus venditorum. Introitus et exitus emtorum. Venditores. G in t o r e s. Intercedens spatium unius orgyae: s patium intermedium, quo Commissarius, vigiles, famuli et fumatorius apparatus collocentur, quove mercium et pecuniarum fit permutatio.