Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)

Continuatio altera regiminis imperatoris ac regis Francisci (II.) I.

i8 iter in Moldáviám, unde periculum maxime praemetuebatur, in illis Circumstan­tiis penitus disvadeant. Si quos vero rationes commercii aut oeconomiae pro­priae Moldáviám indispensabiliter petere cogerent, his ne clandestine elabantur, et in reditu Contumatiam subterfugiant, per Politicos Officiales Passuales den­tur iisdemque Reversalibus obligatio inponatur, in itu et reditu omnia suspecta, tanto magis infecta loca solicite evitandi ac in reditu Contumaciae sese sub­mittendi. 4. Cum autem desideratus saluberrimarum quamvis Ordinationum effectus non aliter sperari possit, quam si populus ad earum obsequium non solum per Praepositos suos excitetur, — sed cognita rei natura ipse etiam proprio motu fe­ratur ; quum maxime autem, si Instituta humana Supremum Numen benedicat: medio respectivorum Episcoporum et Superintendentium Sacerdotibus, V. Divi­ni Ministris, et Scholarum Directoribus intimatum, ut populum et Juventutem scholasticam naturam morbi Cholera, praeservativaque contra eum media edo­ceant, et instituendis quotidianis praecationibus, Divinum Auxilium ratione pro­pellendi a Patria hujus mali invocent. 5. Judaeis circumforaneis aditus in Transylvaniam simpliciter prohibetur ; Quaestoribus Judaeis mercaturam transitoriam exercentibus ingressus nonnisi per tres majores Contumaciales stationes admittitur. II. Quoad restringendam mali ne fors transplantati ulteriorem propaga­tionem atque idem ex stinguendum. Singulis Jurisdictionibus Moldáviáé conterminis commissum: 1. Ut quemlibet sui gremii locum in 10 circiter milliarium a limitibus Moldáviáé distantia situm densa cinctura statim ac ita circumdari curent, ut ubi­que nonnisi duae portae pro ingressu, vel exitu liberae relinqantur 5 ad has constituantur bini continuo vigiles ex activis et quam maxime fidis loci Patribus- familias, qui nulli itineranti Passualibus cum Certificato contumaciali destituto aditum permittant, verum similes Antistitibus illico denuncient, per hos non re- inviandos sed sub secura custodia ad proximam Contumaciam mittendos. 2. In hac peripheria quilibet locus subdividatur in minores sectiones: e 30 si domus proprius ad se in vicem sitae sunt, — 10 plus minus, si remotiores sunt domibus constantes, cuilibet sectioni praeficiatur maxime fidus, et activus in illa Paterfamilias. Hujus erit sectionem suam quotidie obire, strictissime visi­tare ac de observato Sanitatis statu ad Antistites loci quovis triduo Circularibus Sanitatis Commissariis relaturos eodem ipso die referre prout invigilare et ipsis etiam coincolis inculcare, ne hi peregrinos Passualibus carentes in domum suam recipiant, — quin ab omni cum illis consortio penitus abstineant. 3. Diversoria, hospitia atque cujuslibet generis domicilia in alpibus ad confinia dissertim locata, tamquam latebras hominum suspectorum, et sanitatis praevaricatorum — maxima cum accuratione conscribi et per activas et fidas personas octavaliter visitari faciant; qui peregrinos ibidem divertentes, si Pas­sualibus destituantur proximioris loci Antistitibus eo fine actutum detegere te­nebuntur, quo illi in Contumaciam deduci, vel vero securo loco occludi ac pro re nata promeritae poenae subjici possint. 4. Ut in sui gremio Sanitatis Commissarium de activitate notum et requi­sita auctoritate pollentem denominent, ad quem locorum Antistites ordinarie quolibet triduo vel necessitate exigente illico referunt; qui passuales ex una Jurisdictione in aliam moventibus juxta formulare gratis expedient, passualibus ex uno loco in alium per locales Notarios, Parochos vel Dominates Officiales extradari queuntibus, qui effectui Ordinationum hoc in merito editarum strictissi-

Next

/
Thumbnails
Contents