Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/2 (Budae, 1855)

Continuatio prima regiminis imperatoris ac regis apostolici Francisci (II.) I.

64 §. 34. Ex postrema hac consideratione si venia novae Apothecae erigen­dae fit, eo magis etiam congruum est vicum quoque ipsum, instituendi intra~ur­bem novi propolii designare, ne Apothecae omnes intra paucos aliquos urbis vi­cos coacerventur. Ista tamen designatio non debet arctissimis prorsus cancellis circumscribere delectum loci, ne novus Pharmacopoeus eo ipso precariis ex­aggerationibus aedilis census exponatur. Mutationes in designato semel vico fieri non possint sine conscientia et assensu Magistratus civilis. §.35. Certus pro his, aut illis urbibus numerus apothecarum tan­tum in certum aliquod tempus defigi potest. §. 36. Quotiescunque Pharmacopoeus erigendae novae Pharinaciae veniam petit, res prius apud concernentem immediatum Magistratum civilem tractata fi­tt a 1 i excelsi Consilii Locumtenentialis Regii decisioni substernenda est. §. 37. Antequam ad neo erectam Apothecam accessus publicus patefiat, debet eadem visitari a Medico magistratuali, qui ad Magistratum localem refe­ret , eandem debite instructam, omnigenaeque pharmacorum venditioni aptam esse. Oho scripto exhibito Magistratus localis veniam aperiendae Apothe­cae daturus est. §. 38. Pharmacopoeus, quocunque jure ad quaestum publicum pharmaceu­ticum accedens, debet in hujus juris usura obsequi omnibus dispositionibus, quae a regnicolari Dicasterio circa emenda, colligenda, praeparanda, servanda, vendenda pharm ac a universim aut in specie lercntur. §. 39. Nullus Apothecae proprietarius potest simul Senator esse, aut 0- rator civium in gremio ejus Magistratus civici, sub cujus jurisdictione eadem Pharmacia existit. §. 40. Si Pharinaciae proprietarius aut Magister artis pharmaceuticae non sit, aut ipse quaestui suo publico praeesse nolit, tum Pharmaciae illi praefici de­bet Provisoris nomine Magister artis pharmaceuticae penes aliquam Univer­sitatem aut Lyceum medicum ditionum Caesareo Regiarum approbatus. Hic Provisor accurabit exactam omnium alliorum circa rem pharmaceuti­cam Dispositionum observantiam, prorsusque ut proprietarius cavebit de cunctis erroribus hoc in genere committendis. Si error aliquis commissus mul- cta pecuniaria plectendus sit, haec sumetur e reditibus Pharinaciae, ita tamen, ut Proprietario repetundae jus adversum Provisorem integrum sit. §. 4i. Si Proprietarius Pharmaciam suam Provisori cuidam curandam tra­dere velit, debet eum coram Medico magistratuali praesentem sistere, qui in­dagatis illius literis publicis comperiet: an exercendo providendae Pharmaciae offi­cio idoneus sit; idemque, deinde scripto profitebitur, quod scriptum Magistratui locali exhibere, factamqiie Provisoris illocationem annunciare Proprietarius te­nebitur. §. 42. Si proprietarius Apothecae suae approbatum artis Magistrum praefi­cere negligit, Medicus magistratualis, quem hanc in rem immediate attentum es­se oportet, neglectum hunc referet ad Magistratum civilem, qui proprietarium olficii sui commonefaciendum habebit ; quo ulterius tergiversante, neque negli- genliae culpam a se per fortuita adjuncta amoliri queunte. Magistratus civilis aut claudet Apothecam, aut, si ea ex re cives paterentur, Ip e Provisorem e rediti­bus Pharmaciae solvendum illocabit; quibus ipsis e reditibus solventur etiam im­pensae in faciendos ad legalem Apothecae resignationcin elenchos necessariae. Viduis et orphanis, si opus viderit consilio suo et ope Medicus magistratua­lis ad Apothecam haereditate acceptam Provisore idoneo providendam. §. 43. Cuique proprietario integrum manet Provisorem manumittere, suam- que Pharmaciam alio curandam tradere. Jurgia hic forte enaseentia dirimuntur juxta pacta inter illos privatim inita, atque in scriptum relata. Decedenti Provi-

Next

/
Thumbnails
Contents