Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/2 (Budae, 1855)
Continuatio prima regiminis imperatoris ac regis apostolici Francisci (II.) I.
47 stinationc sua tanti beneficii copiam patriae adserere dignetur, identidem rogavi, tantumque tunc destiti a faciendis novis eandem in rem propositionibus, cum debui metuere, ne projecti non acceptati iteratio magis ad sententiae pertinaciam; quam ad sincerum boni publici studium pertinere possit videri. Jussu Celsitudinis Vestrae C. Regiae et Exc. Consilii iterum provocatus ad dicendam sententiam non possum non in re eadem quoque sententiam repetere: scilicet, vaccinae propagationem esse objectum , quo nullum esse possit cura , solicitudineque publica dignius, quodve vicissim sine publicae auctoritatis fulcimento atque connisu, nunquam habiturum sit eos progressus, atque successus, quos et rei natura promittit, et boni publici ratio deposcit. Quod me attinet, accepto Celsitudinis Vestrae Regiae, et Exc. Consilii benigno gratioso Mandato, actutum elaborabo projectum introducendae per Hungáriám vaccinationis, domesticis adjunctis acco- modatum, atque debita agendi, reique dirigendae auctoritate instructus, ad illud in effectum deducendum omnem operam conferam. Celsitudinis Vestrae Regiae , et Exc. Consilii Regii humillimus servus, Franciscus S c h r a u d. 1541. Scorbutus in Comitatu Temessiensi. Conci Cons. Aff 8899. die 12. Apri. 1803. (In seq. M. R. JK 3345. ddto 7. Apri. 1803.) Relate ad morbum epidemicum scorbuticum in gremialibus Comitatus hu- jusce Temessiensis possessionibus Zsebely, Ság, Sztarnora et IkIoda grassantem, id sua via dispositum haberi, ut a paritate Resolutionis Regiae, circa supprimendum malum venereum, inter Contribuentes Comitatus ejusdem Temessiensis saeviens anno 1801 emanatae, tam salaria Chirurgorum, quam et sumptus, in usus morbo hoc affectorum contribuentium necessarios, ea tamen ratione nunc quoque ex Aerario camerali solvantur, ut ii, qui facultatibus propriis gaudent, sumptus in illos, eorundemque curam insumendos, iidem re- bonificare teneantur; praet. Dom. Vestris de benigno jussu Regio presentibus intimatur. Datum Budae ut s. 1549. Visa reperta chirurgica Actis causarum criminalium accludenda. Conci. Cons. A? 11371. die 17. Maji 1803. Cum observatum fuerit, quod in criminalibus processibus Visum repertum chirurgicum non semper acclusum habeatur, hinc praet. Dom. Vestrae de benigna mente Regia Consilium hoc Locuintentiale Regium intimandum habet: ut in futurum praet. Dom. Vestrae in omnibus casibus, in quibus i isum-repertum necessarium est, utpote gravioribus verberationibus, cruentationibus, et h o m i c i d i i s, idem praevie peragatur, et in processu inomisse exhibeatur. Datum Budae ut s. 154 S. Relatio de procreatione frugum. Conci. Cons. A? 12817. die 31. Maji 1803. Quum Sua Majestas Sacratissima de statu procreationis hujus anni tempestive informari velit, ex eo praet. Dom. Vestrae hisce de positivo altissimo Jussu Regio committitur, ut praevio in merito Informationem, quantum fieri potest exactam, ad summum usque 15. Julii a. c. isthuc submittat, abhinc dein