Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/2 (Budae, 1855)

Continuatio prima regiminis imperatoris ac regis apostolici Francisci (II.) I.

9 1509. Revcrsales snper eo: quoti quis, Officio Regio admoven­dus , nulli secretae societati adlectus sit, Decret. Cancll. JV? 3977. die 1. Maji 1801. Praesidiales hae / Normae instar servandae. / Pace externa divini Numinis providentia jam revecta, nihil omnino cupit ardentius Sua Majestas SSma, quam ut fidelibus subditis suis internam quoque quietem et securitatem, quantum in ejus situm est viribus, procuret, et cuncta ea removeat, quae eorundem ulla in parte turbare possent tranquillitatem. — Cum proinde experientia docuerit: Societates et Confraternitates secretas capi­tales fuisse fontes, unde perniciosissima principia propagata; vera Religio suf­fossa; moralitás si non prorsus vitiata, immutata adminimum; studium partiali— tatis quibusvis artificiis quam maxime exstimulatum, consequenter domestica etiam quies et felicitas perturbata fuit; ideo, quod dudum jam antea de Socie­tatibus et Confraternitatibus secretis, quocunque eaedem veniant sub nomine, aut praetextu in haereditariis Caesareo-Regiis Ditionibus haud tolerandis, edi­dit altefata Sua Majestas SSma Mandatum, illud porro etiam tanto magis obser­vari benigne praecipit, quod aliquae bono nefors etiam fine erectae saepe de­generent, ac idcirco cuilibet Statui publico tam parum conveniant, quam contra periculosae sint. — Ne itaque mutua inter summum terrae Principem et subdi­tum fiducia, quorum aeque mutuum bonum et commoda arctissimis ad invicem vinculis conjuncta sunt, prout nec interna quies et tranquillitas per individua in Regiis muniis constituta turbetur; ast potius ut debita in illa locari possit al- tissimo Loco fiducia, necessarium ponit Sua Majestas SSma: ut a secretis talis— modi obligationibus libera sint, quae secus etiam recte sentientem servum in stricta muneris sui adimpletione aut impediunt, aut adminimum ancipitem reddunt. Quapropter benigne praecipere dignata est Sua Majestas SSma, ut ab uni­versis Officialibus Regiis, cujuscunque illi sint cathegoriae, aut gradus, cum plena praeteritorum oblivione, sub fide jurata eliciendae, ac juxta hic advolu­tum formulare / scripto exhibendae Reversales, quod videlicet individuum tale de praesenti nulli secretae Societati aut Confraternitati sive intra ambitum hae- reditariarum Caesareo-Regiarum Ditionum , sive extra illas adseriptum sit; aut si esset, quod ab eadem illico recessurum, neque a modo imposterum in qua­lemcunque talismodi secretam Societatem quocunque demum sub praetextu se immissurum sit, exigantur, effectu altissimi Mandati hujus Regii serio intenda­tur ; ac collectae cunctae Reversales mihi horsum submittantur, altissimis Suae Majestatis SSmae manibus consignandae. — Quemadmodum autem in reliquo praeattactos Reversalium tenores formulis etiam Juramentorum dehinc per neo accomodanda Individua dicendorum inseri, easdemque Reversales quot­annis de novo sub fide Juramenti eliciendas a cunctis Officialibus Regiis exigi, ac sibi substerni benigne praecipit Sua Majestas SSma : ita una indultum esse vult iis, qui huic altissimae Ordinationi satisfacere dubitarent, penes ex­positionem motivorum pro sui e servitio, et officio dimissione ad Eandem alte- falam Suam Majestatem SSmam humillimum recursum sumendi Quam proinde altissimam Resolutionem Regiam in obsequium benigni Jus­sus Regii Praet. Dom. Vestrae eo fine hisce significo, ut quaestionatas Re­versales juxta praeadnexum Formulare conficiendas et subscribendas mihi sub­mittat. Cui de reliquo solita cum observantia maneo praet. Dom. Vestrae ad Officia paratissimus Comes Carolus Pálffy. Datum Viennae ut s.

Next

/
Thumbnails
Contents