Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)

Regimen Francisci I. imperatoris ac regis

848 Si demum Chirurgi ob longiorem a Pharmacia gremiali distantiam medi­camenta ex eadem majori in quantitate ad se accepta, ipsi in requisitas doses distribuere deberent, attune Pharmacopolae Chirurgis in sequelam Ordinum de dato 5-ae Augusti 1788 et Nro 30414 in locum 20 procentualis falcidiae unaui Taxae tertiam ea ex ratione remittendam habebunt, cum Chirurgi suis in Auszugalibus itidem 20 procentuali falcidiae subjaceant, hineque justum eva­dat , ut ob emergens in subdivisione medicamentorum damnum quampiam obti­neant indemnisationem, quibus in casibus Chirurgi penes ordinationum libros, Auszugales quoque pharmaceuticas fine inspectionis isthuc submittendas habe­bunt , quo sic una constare possit, an medicamenta rationibus inducta reipsa ex Pharmacopoea gremiali cunctis requisitis medicamentis provisa esse debente, ac caeteroquin annuae capitali visitationi subjecta, rite accepta sint. Datum Budae ut s. A) DEDUCTIO Medicamentorum ad rationem incliti Comitatus N. vel Civitatis N. pro miseris contribuentibus et captivis erga praescriptam 20 procentualem Taxae falcidiam intra 1-um et 2-um semestre anni militaris administratorum. Annus, mensis et dies N omen loci et infirmi Numerus sic dicti Recipe Formulae praescriptionum specifice exponendae Taxa fl. 1 xr. 1 Summa . || 1 N. N. Pharmacopeus. Quod praespecificata medicamenta pro miseris contribuentibus et captivis in debita quantitate et qualitate administrata, et juxta subsistentem Taxam ab anno 1775 rite adnotata comperta sint, officiose recognosco. Datum . . N. N. Physicus.

Next

/
Thumbnails
Contents