Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)

Regimen Francisci I. imperatoris ac regis

845 man dagegen ebenfalls darauf sehen wird, dass bei wieder vermindertem Prei­se der Materialien auch die Apotheckertaxe der Arzneyen wieder vermindert werde. Es wird daher die Apotheckertaxe der nachstehenden Arzneyen, May d. J. angefangen, auf folgende Art hiemit bestimmt: Moschus QBisam) das Gran um ...................................................— fl. S accharum (Zucker) das Loth um............................................— ,, Die Syrupen und Konserven durchgehends um 1 Kreuzer mehr. Pulvis Jalapae (Jalapen Pulver) das Loth um............................— „ Gummi arabicum (arabisches Gummi) das Loth um .... — „ Camphora (Kampfer) das Loth um.............................................i „ Spiritus Camphorae (Kampfer- Geist) das Loth um .... — „ vom 1. 6 kr. 4 jj 12 »r 8 yy 6 yy yy est unicum ; in aliis vero Civitatibus sunt pharmacopolia ultra aestimationis numerum aucta, quae itaque Magistratuum arbitrio ad talem classem referenda essent, cujus emolumentis subsistere possent. Prosperitas praeterea populi, et cousvetudo remediis utendi in hac classificatione non praetervidenda forent. Si jam quotannis pretia media materialium ejus anni in calendario publicarentur , facili computu ad cujusvis notitiam devolveretur, quo singulum in officinis remedium simplex venale prostet; quo autem pretia haec mercatorum cum fundamento certo sciri possent, aestimationes Hamburgensium mercatorum cum Viennensibus conferen­dae forent; pro quo scopo assequendo impetrandum foret Pharmacopoeis Budensibus, et Pestiensibus , ut ad immitationem Viennensium Gremium , seu Collegium pharma■= ceuticum debite organisatum efformarent, a quo (utpote integro corpore) similes in-, formationes citra periculum praestolari liceret. In hac porro taxatione Pharmacopoeis jus, quo ab omni tempore utuntur , ta­xandi minutias omnes uno crucifero, etsi cruciferi pretium non attingant, salvum ma­nere deberet, partim quia fractiones cruciferi calculum Pharmacopoeorum nimis ag­gravarent, partim quo et aliqua exigua utilitate par sit compensari jacturas minutarum divisionum (die Einwage). Hoc etiam intelligendum erit de pulveribus , qui non sine jactura magna parantur; hinc auctum pretium poscunt. Interim sentimus, praeexisten­tem pulverum l/4 l/, % % % */„ duplum, et quadruplam aestimationem non bene cum dif—. ficullate pulverisationis , aut materiae jactura cohaerere. Quo autem Taxae pulverum ex solido fundamento elaborentur, cum nostra (Facul­tas) hic deficiat experientia , informatio ab ipso Pharmaoopoeorum Collegio post ejus praeviam organisationem expetenda esset; interim vero una quarta pro pulverisatione et tantumdem pro alcoholisatione indulged posset, qui tamen in quam plurimis articu­lis non sufficere agnoscimus. Pharmacopoeorum oppidanorum pulverisationis Taxain nihil svadét elevari supra eam , quae pro majoribus Civitatibus determinabitur, cum rari potius mercedes pro rudi labore aliquantum tenuiores esse soleant. His pretiis su­peraddi debere pretium laboris Pharmacopoei, quem in danda medicamento forma posuit, suapte est evidens : haec enim taxae pars l-o pro intertenendo officinae per­sonali destinata est; 2-o fundata est in tractatione fluidorum plerumque fervidorum in fragilissimo vasorum genere , cum quo haud raro contentum , et totum ejus pretium Pharmacopoeo perditur. Circa intra-regnana materialia pretium idem relinqui posset, quod per Taxam 1795 constitutum est; nec mutationes concedendae , etsi uno anno plantae melior proventus esset, quam alio. Remedia composita , et nrtefacta taxanda erunt iis legibus , quibus taxari solet formnla composita ; ita tamen , ut ad residuum, si aliquem usum habet, etiam habeatur reflexio. Cum demum Pharmacopoeorum aemulatio non debeat esse in pretio , sed in bo­nitate potius remedii; liberum esse haud deberet: medicamenta ad alliciendum em­ptorum majorem numerum minore pretio vendere ; hoc enim tot Viennensium exem­plis non solum aliis, quibus ea arte emptores subtrahuntur, sed et ipsis pretii relaxa­toribus pernitiosum fit. Impediretur autem optime lege generali, qua quivis , qui se- inet ditiori cuicunque remedium imminuto pretio dedit, idem omnia remedia omni pauperiori tali pretio in perpetuum dare teneatur. Imminutio autem pretii propter evi­dentem, et notoriam paupertatem ementis, praesertim testimonio Medici commenda­tam, laudabilis est, et in taxis Viennensibus nimis generaliter prohibita fuisse videtur. F.x Consessu Fac. Med. Pestini die 29. Novembris anno 1799 celebrato. Decanus et Facultas med. R. S. Univ. m. p. Ferdinandus Carolus Stipsics m, p. Fac. Med. h. t. Decanus.

Next

/
Thumbnails
Contents