Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)
Regimen Francisci I. imperatoris ac regis
841 tatus Aradiensis territorio Otlaka reperti praet. Dom. Vestrae fine eo communicari , ut super detegendo nefors intra gremium Jurisdictionis suae interemti hujus hominis indicio congruam Relationem horsum praestet. Datum Budae ut s. / Anno 1799 die vero 8. Novembris ad Mandatum, et requisitionem Judicum , pro inventi cadaveris inspectione, in territorium Otlakie use citatus sum, sic coram adstantibus Elekiensibus et Otlakiensibus Juratis sequenti modo inveni: extra terram os foemoris nudum, jam a partibus mollibus liberum prostitit, et unica stibleta inventa est; cadaver humi conditum ad duas circiter spita- mas vix profundius jacuit, hoc exempto , nil nisi ossa incorrupta , caeterum in partibus mollibus putridus ichor vermibus plenus videbatur; nulla ergo in partibus his corruptis lethalitas erui potuit, quam in cranio nudo, quod pulcherrime a terra glebosa purgatum in sinistro parietali osse ictus solidus per utramque tabulam cranii penetrans cum fissuris duabus videbatur, unica fissura a regione perfracti cranii per os frontis usque ad radicem nasi, altera ab eadem regione cranii per os parietale, et desiit in occipitali; an has fissuras sola, et unica haec vis ictus causaverat, vel plures adhuc ictus, videri non potuit. Quod attinet ejus amictum, fuerat indusium longum germanicum fimbreis vulgo ^Schaburt) exornatum ex tela utcunque pretiosa, collare unicum simplex longum, ex serico albo , aliud pro collari fuit strophium magnum, album cum striis rubris tinctum , ex materia (Mouschelin) constans , quod sex puncturis Instrumento acuto , vel cultro perscissum fuit, pectorale rubrum panneum cum nodis minimis, et ansulis exstructum fere ad normam exoticam. Quae qualiter reperta humillime referenda esse duxi. Absolute lethale fuit. Ludovicus Haidenreich, Ind. Comit. Aradién, ord. Phys. Mich. Peszerskraut, Inch Comit. Aradiens. Chirurg, honorarius. 14SO. Taxa pharmacorum elevata. €oncl. Cons. M 2024. die 28. Januar. 1800. (In seq. M. R. JVi 12707. ddto 6. Dec. 1799.) Erga Recursum Pharmacopolarum pro Taxarum elevatione supplicantium, praesentibus Magistratui fine recurrentium edoctionis intimatur: eisdem Pharmacopolis usque terminum abhinc suo tempore notificandum admitti, ut a paritate Pharmacopolarum in haereditariis Ditionibus germanicis existentium pro m e d i- c a m e n t i s in acclusa ordinatione / Regiminis Inferioris Austriae contentis, a 1- tiorem in hac defixa Taxam desumere possint *). Datum Budae uts, / Verordnung. Von der k. k. n. ö. Landesregierung im Erzherzog- Ihume Österreich unter der Enns. Da bey dem dermalen ansehnlich erhöheten Preis verschiedener Arzneyen die Apothecker nicht mehr mit Billigkeit verhalten werden können, dieselben *) Ordinatio haec in sequelam complurium undique e Regno recurrentium Pharmacopoeo- rum definita erat, audita quoque prius Facultate Medica R. S. Universitatis Pestiensis, cui super eo: „an specificatorum Articulorum pretium elevandum sit“ exaratio praecepta erat. Ex Consilio Reg. Locumt. Hung, die 25. Junii 1799 Nro 15190 celebrato i) Inclyte Magistratus Universitatis ! In obsequium b. gratiosi Decreti Excelsi Consilii Locumt. Reg. ddto 25. Junii 1799 et JYro 15190, quo Facultati injungitur, ut super enata ex aucto plurium materialium pretio quaestione , opinionem suam depromat: an et quomodo horum materialium pretium in officinis pharmaceuticis elevandum sit, Facultas haec respiciens: ista pretiorum augmenta non stabilia, sed etiam inter haec jam iterum pro parte in majus, vel minus mutata esse, non existimat peti a se opinionem de