Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)
Regimen Francisci I. imperatoris ac regis
825 que ad effervescentiae cessationem, et praedominantcm saporem acidum: soluta eo est terra calcarea et ferrum. Edulcorato residuo affusum 2-do est Acidum muriaticum ad videndum, an non calx alicujus metalli perfectior, quae acido nitri non obediisset, in residuo superesset; non vana fuit conjectura, nam aliquid ferri justius calcinati eductum est, sed cum eo simul magna quantitas alicujus materiae, quae cum nulla terrarum simplicium (excepta australi s. Cambria) congruebat, sed et a Cambria differebat, quod dilutione non praecipitaretur. Ediderat D. Fourcroy in Tom. II. „des Annales de Chymiau Analyses duarum minerarum viridium plumbi, unius ad Rosiers, alterius ad Erlenbach inventae, quarum partes constitutivae (dempto acido arsenici) cum his terrae nostrae secundae quoad phoenomena exacte conveniebant; sola, quantum recordor reductio plumbi non successit, sed solutio terrae methodo Fonrcroyana simplifi- catae dulcis fuit, et absente excessu acidi cum hepate sulphuris nigro colore praecipitata est, non tamen a puro lixivio sangvinis, quod plumbo proprium; cum alcalinis fixis liquidam solutionem, cum acido muriatico aegre aqua solubiles cristallos dedit etc. unde deducta est conclusio, quod plumbum contineat, et licet a prima ante plures annos missa terra haec differat, tamen aeque noxia sit. Addita quoque est de ortu hujus terrae conjectura, quod pannifices ex li- thargyrio et urina speciem cerusae parent, et cum terra calcarea misceant, fundamento a Domino Fourcroy mutuato, qui plumbum minerae suae phosphoratum declaravit. Verum tamen ab hac conjectura jam recedere cogor eo, quod D. Fourcroy probabiliter acidum suum male pro phosphorico determinaverit, nam 1-mo Bergmannus Tom. II. pag. 426 dicit plumbum phosphoratum acido nitroso suscipi, idem 2-do invenit D. Klaproth in Beyträgen zu den Annalen Tom. I. pag. 2. in spatho plumbi Zsechopaviensi. 3-io D. Gren in Handbuch 2-dae edit. III p. 270. dicit plumbum phosphoratum acido nitri solubile, et salitum acido phosphori praecipitabile. Quo scirem cum quo tantorum virorum dissentientium ipse sentire debeam, urinae infudi acetum lithargirii, liquidum a sedimento defudi, et iterum praecipitavi,sic obtinui sedimenta ordine quinque, quorum primum et ultimum edulcoravi; secundum Fourcroy primum esse deberet murias plumbi, ultimum phosphas plumbi, revera erant distinctissima; primum grave, ultimum subgelatinosum; in eo autem ambo conveniebant, quod acido nitri pauco facillime solverentur, acido muriatico copioso egerrime. Ex quo patet, quod D. Fourcroy in determinando acido suo erraverit. Nunc ddto 3-ae Julii 1798 Excelsum Consilium tertia vice mittit terram gauzapeariorum, quae quidem etiam mirabile hoc gypsum plumbi, sed multo minore, quam secunda vice missa quantitate continet, quod in obsequium benigno gratiosae Ordinationis hisce refero cum humillima prece: ut si Viennenses quidpiam certius detegant, gratiose mecum communicetur. Jacobus Josephus Win teri m. p. 144». Passuales Sanitatis pro pecoribus. Conci. Cons. *A£ 29522. die H. Dcbr. 1798. Eo relato, quod in nonnullis locis ad nundinas pecuarias denuo contagiosa pecora pellantur; praetit. Domin. Vestris de benigno Jussu Regio injungi, ut normalem Resolutionem Regiam 26-a Januarii 1784 Nro 1531. publicatam: ne quispiam pecora absque producendo super sanitate eorum competentis sui jurisdtetionati Magistratus attestato ad nundinas depellere, ibidemque vendere ausit, iterato in gremio sui republican, ejusdemque observamini invigilari curent. Datum Budae ut s.