Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)
Regimen Francisci I. imperatoris ac regis
791 querentur, et annua subsidia usque mariti mortem dependerentur, ab obitu ejusdem , viduae aut prolibus pensio praestabitur. §. 29. Viduae pensionatae ad alia matrimonia transire cupientes, subsequis cum favoribus id facere poterunt; nempe а) Si talis vidua cuidam Commembro nuberet, ei tempore nuptiarum pro dote annua pensio ad semel pro semper enumerabitur; post obitum vero secundi mariti tam viduae tali, et orphanis primi et secundi matrimonii simplex duntaxat in praemisso §. 12. pensionis portio cederet. б) Si autem talis viduae futurus maritus Commembrum Instituti non esset, vidua talismodi exsolutione nuptialis praemii excontentaretur, quod aetatis et sanitatis illius statui approportionate ejectabitur. c) Viduae hoc non contentae, ac favorem hunc pensioni, eidem pro iterato fors viduali statu assecurandae postponenti, scripta assecuratio a Directione extradetur: quod, si secundus ejus maritus prae ipsa moreretur, ei pensio, quae juxta numerum praeterlapsorum annorum a tempore egressus e provisione pensionali computandorum competit, annue dependenda sit, eo tamen subnexo, quod secundi matrimonii proles nullam pensionem habiturae sunt. d) Demum viduae pensionatae, quae cuidam Instituto non incorporato nubit, loco praementionatorum favorum sequentes concedentur; quippe: quod ejus secundus maritus habita aetatis et valetudinis reflexione, absque praestatione ra- dicalis Capitalis 200 et respective 100 florenorum, qua Commembrum , si nulla impedimenta obstent, recipi possit; is autem ad dependendum supplemental, ac annuum subsidium obligaretur, sub his conditionibus assecuratio a Directione extradaretur; quod si talis Officialis viduus fuisset, et e primo matrimonio proles haberet, hae, ac novo matrimonio progenitae, ita et a viduae primo marito Societati incorporato, praeexistentes proles si orphanae et adhuc minorennes fuerint , pensionem obtenturae sint. §. 30. Si minorennis orphana proles, et quidem mascula ante 20, sequioris sexus autem ante 18. aetatis annum matrimonium iniret, aut aliam stabilem provisionem obtineret, pensio ejus ab illo tempore cessat. §. 31. Cum Instituti hujus consistentia a provida ac conscienliosa admi- nistratione socialis Fundi, ac punctuali negotiorum pertractatione pendeat, Sua Sacratissima Majestas clementer resolvere dignata est: ut Institutum hoc pen- sionale sub Exc. Consilii Locumtenentialis Regii Hungarici Inspectionem sumatur , ac gremialis aliquis hujus Regii Dicasterii Consiliarius pro Praeside Instituti Commembris deligetur. Quare 20. Decembris 1896 defigitur, qua die cuncti interessati (in quantum per negotia licuerit) Budae comparituri, ac pridie 19-a quippe Decembris semet apud proponentem Dominum Augustinum Holtsche Exc. Camerae Reg. Hung. Aulicae Rationum Officialem insinuaturi sunt. Hi Assessores seu Deputati ex individuis Budae, aut in distantia 6 milliarium abhinc remotis eligendis, sub praesidio Praesidis omnia Institutum respicientia negotia in semestralibus Sessionibus, et quidem imposterum semper 12. Januarii et 12. Julii celebrandis pertractanda habebunt. §. 32. Ut autem agenda haec omni tempore, quo celerius promoveantur, ac ininterrupte continuentur, necessum est, ut Deputatio aut ex Commembris, aut aliis Instituti individuis tria, unum pro Directore, aliud pro Cassirio, tertium vero pro Actuario denominet, quibus sequentia agenda incumbent: quippe Directori, ut Exhibita, quae Directioni porrigentur mox assumat et referat, rem Ratiocinii dirigat, menstrue scontrationem suscipiat , et in cointelligentia Cassirii omni semestri pensionum repartitionis Planum; quantum nempe cuilibet pensionatorum, viduarum aut orphanorum pro praeterito semestri competat ? elaboret, et Deputationi substernat.