Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)
Hei Sanitatis Hungáriáé Aera III. Summa Sanitatis publicae Instauratriee ac Fautrice, Augustissima Imperatrice ac Regina Maria Theresia fatis cedente, ceptisque Regiminis gubernaculis Augustissimo Imperatore ac Rege Josepho II. — novus introductus gremialis agendorum penes cuncta suprema Regiminis Dicasteria adeoque et ad Excelsum Consilium R. L. H. ordo est, — cujus ductu — abolitis certorum negotiorum praeviae pertractationi destinatis Commissionibus — sin- g i 11 a t i m selectorum publicae Administrationis thematum objecta, totidem sphaeras officiosas sistentia, in seriem Departamentorum redacta sunt; praefecto unicuilibet proprio Consiliario referente. Hoc itaque facto speciale Departamentum sanitarium instauratum et proprio Consiliario referenti, qua una Regni Protomedico concreditum. Licet quidem cum obitu Reformatoris Josephi variis Administrationis publicae in sphaeris „status praeteriti“ — necesse visis cum modificationibus atque nonnullarum abolitarum Commissionum restitutione — inductus fuerat; tamen Rei Sanitatis departament a lis directio ad Excelsum Consilium R. L. H. intacta remansit eo solum cum additamento: quod Facultas medica Reg. Scient. Universitatis Pestiensis (quam Rex principiis stabiliti novi Studiorum Systematis eonformiter — unice — doctrinae ac institutioni juventutis medico-chirurgicae intentam esse praecepit) nunc d e- n u o , prout antea, in majoris momenti Rem Sanitatis concernentibus, scrutiniumque uberius poscentibus negotiis — Consiliario Reg. Locura- tenentiali et Regni Protomedico, — qua una Studii medico-chirur- gici ad eandem Universitatem Directori ac Facultatis Medicae Praesidi — auxilio esse consveverat. Inclita igitur haec Facultas medica in cunctis Politiam medicam ac Medicinam Fori tangentibus casibus dubiis et ab Ipso Excelso Regio Dicasterio et a Regni Jurisdictionibus tamquam „supremum in Regno Forum medicinale“ agnita. Cyclus I. ab Anno 1781—1799. Protomedicus I. Guthriel a IVezet, Departamento sanitario ad Excelsum Consilium R. L. H. instaurato , Consiliarius referiens et Regni Protomedicus Grnbriel a Anno 1787 praefectus est; fato functus An. 1799, mense Januario