Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)
Regimen Francisci I. imperatoris ac regis
789 S. Í3. Viduae quarum mariti jam qua pensionistae e fundo hoc participarunt; si annua pensio primae Classis ad 300 et 400 florenos, secundae Classis autem ad 150 et respective 200 florenos elevari poterit, in locum 300 tantum 200, et loco 400 solum 300 florenos in prima, in Classe vero secunda loco 150 tantum 100, et loco 200 solum 150 florenos annue percipient. Hac proportione etiam orplianis prolibus post suae matris mortem pensio ejectabitur; si tamen ab obitu pensionati commembri vidui minores proles relictae fuissent, eaedem ad pensionem Patris sui §. 12 attactum jus haberent. §. 14. Parajraphus 12-us ad evitandas erroneas interpretationes uberius ita explicatur, quod nempe, cum Institutum a 1. Januarii 1797 initium sumat, commembra, quae penes depositionem praestationis, statuta hac die erectionis ad Institutum assumpta, ac incorporata fuerint, si ad ultronea servitia inhabilia fierent, ita et eorum viduae supputato primo incorporationis anno velut pro intercalari habendo. In I. Classe, in II. Classe a 1. Januarii 1798 usque 31. Decbr. 1807 . 200 fl. 100 fl. a 1. Januarii 1808 usque 31. Decbr. 1817 . 300 „ 150 „ a 1. Januarii 1818 et ultra ..... Illi autem, qui e. g. cum 1. Januarii 1798 ad Institutum accederent, anno sui accessus pariter pro intercalari habito , ac proinde supputato, a 1. Januarii 1799 usque ultimam Decbr. 1808 400 „ 200 „ 200 „ 100 „ a 1. Januarii 1809 usque ultimam Decbr. 1818 300 „ 150 „ a 1. Januarii 1819 et ultra ..... 400 „ 200 „ Titulo pensionis annuae obtinerent, et tali modo etiam ctaretur. orphanis pensio eje§. 15. Quamvis probabile sit, dictas pensiones e proventibus Fundi plene semper dependi posse, ad procurandam tamen durabilem consistentiam illud generale principium assumptum est: ut pro solvendis pensionibus ac aliis Instituti expensis annue nonnisi duae tertialitates ex annuis subsidiis, ac interusuriis convertantur, una tertialitas autem nunc dictorum proventuum semper radicali capitali adjiciatur, ac erga interusurium elocetur. Si tamen praeter omnem exspectationem numerus pensionistarum adeo accresceret , ut mentionatae duae tertialitates solvendis pensionibus non sufficerent: tum pensionistae pro hoc unico casu aliquantum minori totali nempe quanto approportionanda pensione contentari deberent; quod tamen accurate expensis, ac omni providentia defixis generalibus principiis haud emersurum est. §. 16. Quottae e duabus pro pensionibus destinatis tertialitatibus hoc, vel illo anno oeconomisatae, possunt subseque (si necessum foret) etiamsi jam elocatae in supraattacto casu ad redintegrandas pensiones converti. §. 17. Vidua obitum incorporati Instituto mariti sui Directioni annuncians tam mortis, quam copulationis Attestata adferre tenetur. Relictae pariter minorennes proles post obitum patris, aut pensionatae matris attestatum super morte, ac sua aetate, et quod legitimae proles sint, fidedignum baptismale testimonium exhibere tenebuntur. §. 18. Pensiones a die agnitae capacitatis, aut obitus commembri seme- straliter exsolventur; quilibet pensionista ratam suam praefixo termino erga sufficientem quietantiam levet, ni secus eodem elapso subsequens semestre exspectare velit; in quietantiis localis Superioritatis attestatum, quod pensionista sine servitio sit, vel vidua pensionata ad alia vota non transierit, aut proles orpha-