Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)

Regimen Francisci I. imperatoris ac regis

778 libus sub privatorum Patronorum administratione existentibus, sub 24. Septemb. 1793 Nro 22371 *) de altissimo Jussu Regio exactae fuerunt, Suae Majestati Sa­cratissimae humillime repraesentatae fuissent, non sine displicentia observatum 2) Civitati Ginsiensi: (Fundatio Mariana.) Juxta Ordines abhinc sub 5. Aprilis 1785. editos suspenso Fundationis Marianae effectu id duntaxat dispositum fuit, ut eadem in 3000 florenis sub­sistens Fundatio securis in locis elocetur. 3) Civitati Albensi: (Xenodochium gremiale.) Perhibentibus Consignationibus Capitalium ad gremiale Xenodochium pertinentium, summae apud Paulum Veber, Joannem Argauer, Jose- phuin Nyulasy, Franciscum Barna, Franc i scum Ka man et Jo­annem Pribék propter multorum annorum restantia interusuria periculo sub­jecta esse dignoscuntur. 4) Civitati Sopronensi: (Institutum pauperu m.) Juxta submissas Capitalium pauperum Instituti Consignationes , illud caetera inter reperitur, quod idem Institutum peculiare quoque 950 fl. lega­tum ex testamento viduae P e y r i t s relictum, et domui Mariae Annae V e y- r o t h e r investitum habeat, quin adusque seriem reliquorum fructificantium Capi­talium ingressum fuisset. 5) Civitati Cibiniensi: (Xenodochiu m.) Juxta submissam privatae administrationis suae Capitalium Consignationem do­mus Eckleriana tenetur Xenodochio Capitalibus 175 finis 40 xr. cujus interusurium plene peritur Capitale vero falcidiam passurum exponitur. 6) Gubernio Fluminensi: (Domus Pauperum et Xenodochiu m.) Juxta horsum submissas pauperum domus et xenodochii Capita­lium Consignationes contra debitores J o s e p b u m T r o j e r et Franciscum Rubio Fiscus Magistratualis ad procedendum excitatus est, non minus etiam pau­perum domus administrator Fortunatus Barchich inviatus fuit, ut ab aliis etiam restantia interusuria si non secus lite quoque per Civitatis Fiscalem inten­tanda incasset, quin tamen de praemissorum effectu quidpiam relatum sit. 7) Comitatui Thurocziensi: (Xenodochium Stubnense.) In Consignatione Capitalium fundatorum sub propria administratione existen- tium, quoad Xenodochium Alsó-Stubnense seu Thermense expo­nitur illud, 118 flnorum Capitali provisum esse, non tamen speciflcatur debitoris nomen, et ea quae ratione securitatis scitu necessaria sunt. 8) Comitatui Varasdiensi: (Xenodochium K rapine n se.) Ex Consignatione Capitalium ad dirutum Kranpinense Xenodochi­um pertinentium apparuit Capitale 50 flórén, apud Nicolaum Kunovits in Martianecz habitantem in periculo versari. 9) Comitatui Trensin: a) Xenodochium Y ágh-Beszterczense, b) Xen. Rájeczense; c) Xen. Tepliczense; d) Xen. Predmeriense. Monstrantibus Consignationibus Capitalium sub privata administratione existen- tium huic submissis observatur Josephum Czveyg et Joseph um Szu- nyogh Vágh-Beszterczensis Xenodochii debitores minus securos esse, idipsum de ejusdem nominis Jos. Szunyogh qua Predmeriensis Xe­nodochii debitore tenendum esse, non minus ad eandem Cathegoriam Josephum Pongratz aut potius ejusdem successores Ordodianos Malassienses ltaje- c zen si, ac viduam comitissam Vindischgratz Tepliczensi Xenodochi o obstrictos, venire accensendos. Itaque Praetitulatis Dominationibus Vestris committitur , ut Capitales summas apud praevios debitóres existentes illico indicant, ac si opus sit, adhibita etiam juris via revindicent, atque tam hanc edictionem quam et ordinatum juris pro­cessum , in novis idmodi Capitalium Consignationibus, ad tenorem Circularis Inti­mati sub hodierno ad Nrum 12769. exarati, ex altissimo Jussu submittendis cum expositione circumstantiarum praenotent et exprimant. 10) Capitulo M a g n o-V ani d i ens i : (Institutum Pauperum.) Prouti fundatorum Capitalium Consignationes horsum submissae ostendunt Eme- ricus Beöthy a praehabito , sed jam in Ladislaum Beöthy translato 3000 florenorum Capitali adhucdum interusurialibus 600 llorenis restat. *) Ordinum horum tenores, hic — sufficienter indicati — e serie ommissi.

Next

/
Thumbnails
Contents