Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)
Regimen Francisci I. imperatoris ac regis
772 bus circa mortuorum hominum cadavera ante effluxum 48 horarum haud sepelienda abhinc dimissum, nonnullae Jurisdictiones quaestiones quasdam , et difficultates per hocce Consilium Locumtencntiale Regium Hunga- ricum in condignam reflexionem sumptas remonstraverunt; in harum itaque nexu praett. Dom. Vestrae praesentibus intimatur: a prohibitione sepulturae ante 48 horas sequentibus specialibus in casibus recedi posse, nempe : 1- o. si mortuum quempiam epidemico, aut contagioso quopiam morbo laborasse certo constet; 2- 0. vero, si in ipso cadavere evidentia putredinis jam invalescentis signa adsint; quae tamen praevie per Medicum aut Chirurgum in arte peritum effective talia recognita esse debent. Datum Budae ut s. Captivi infirmi ad fossionem Canalis Bacsiensis haud mittendi, Conci. Cons. M 7726. die 12. Apri. 1796. Cum Directio Canalis Bacsiensis isthic querulose exposuerit, quod nonnullae Regni Jurisdictiones, in obversum initi cum eadem contractus, malefactores infirmos, imo plane c hr o ni cis morbis allectos , adeo- que ad labores prorsus inhabiles, ad praedictum Canalem miserint, hujusmodi- que captivorum infirmorum actu cum gravi recurrentis Directionis onere ibidem haerentium receptionem , concernentibus Regni Jurisdictionibus injungi sollicitaverit. Hinc Praet. Dom. Vestram eo reflectendam esse duxit Consilium hoc Lo- cumtenentiale Regium, ut tam Contractu cum fata Directione Canalis Bacsiensis inito, quam et ipsa aequitate id poscente, ne eadem Directio intertentione captivorum, quorum usum capere non potest, gravetur, imposterum captivos, quos ad labores penes Canalem Bacsiensem perficiendos condemnaverit praevie chirurgicae visitationi subjici, ac comperta nonnisi corporis firmitate, et ad subeundos graviores etiam labores habilitate eosdem ch i r u r g i co testimonio providendos ad saepefatum Canalem Bacsiensem promoveri faciat. Caeterum una dispositurus, ut inita eatenus cum saepelata Canalis Bacsiensis Directione correspondentia, in adnexa / isthic Consignatione designati infirmi captivi abinde iterum reducantur, ac dictatam residuam adhuc captivitatis et laborum poenam, in domesticis Jurisdictionis hujusce carceribus expleant. Datum Budae ut s. / Visum repertum. Durch Unterzeichneten sind nachbenannte Landesarrestanten bei genauester Untersuchung, wegen denen mitgebrachten körperlichen Gebrechen, krüppelhaft und zur Arbeit für g anz untauglich befunden worden, nemlich: Exempli Gratia: Von Gross-humanien. Mogyorósi Gergely 43 Jahr alt. Wegen Verhärtung der Eingeweide im Unterleib, dahero öfters wassersüchtigen Anschwellungen unterworfen, und diese Gebrechen schon vom Komitats-Arrest mitgebracht.