Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)
Regimen Francisci I. imperatoris ac regis
700 1403. Paupere» in domibus contuuiacialibus gratuita medicamentorum suppeditatione gaudeant. Conci. Cons. JV? 53S5. die 15. Martii 1796. (In seq. M. R. .1? 1814. ddto 22. Febr. 1796.) Commissario Regio a Lovász. Suam Majestatem SSmam requisitos sumptus pro suppeditandis medicamentis ad rationem infirmorum in domibus contuuiacialibus existentium necessariis juxta propositionem praett. Dom. Vestrae sub 23. Decbr. a. pr. Nr. 951 ist— huc submissam abhinc vero conformi cum voto altissimo loco substratam clementer aplacidare dignatam esse; quum nihilominus per eos, qui propriis facultatibus provisi sunt non solum diurna intertentio, per contumaciae Directores Contumacialistis praestari solita, sed et ipsum pretium medicamentorum rebonificandum veniat, hinc una benigne jubet altefata Sua Majestas SSina, ut super hacce circumstantia praett. Dom. Vestra abhinc reflectatur. Quae proinde benigna Resolutio Regia eidem praett. Dom. Vestra erga provocatam suam Repraesentationem pro sui directione, eo subnexo hisce nota redditur, caeteras continentias ejusdem suae Repraesentationis pro altissimo notitiae statu sumptas haberi. Datum Budae ut s. egyháza, Rátz-Uj-Fejértó, et in praedio Sima, loco declivi, circumsepientibus a potiori colliculis sabulosis, arenosis, de quibus aquae, post liquatas nives, aut praegressas pluvias defluae , quantitatem stagnorum plus minus adaugent. 2- 0. Originem itaque eis praebent: soli depressio et aquae pluviales, aut e nivibus solutis eo confluentes. Unde qu ntitas quoque colligendarum aquarum varia est: Nam stagnorum extensione a tribus ad 5 et 8 mille quadratas orgias se habente, jam praegressis diuturnioribus pluviis , ac nivibus aquae a duobus ad 5 pedes altae evadunt, mox iterum longior siccitas eadein ad exiguum volumen constringit, aut plane exsiccat. 3- 0. Nullus eis est ob circumambienlia loca elevatiora defluxus. 4- 0. Omnes vero hae aquae sunt plus minus turbidae. 5- 0. Quassatae , spumas agnnt adinstar aqiiae , sapone remixtae , ad ipsum attactum unctiositatis sensationem imprimentes. 6- 0. Nullus recentibus odor manifestus. 7- 0. Sapor vero salsus admodum et lixiviosus est. Notandum interea est, praenotatas qualitates claritatis, coloris, spumositatis, odoris , saporis pro ratione adfluentium aquarum plus minus intendi. 8- 0. Tardius quidem aqua simplici, intenso nihilominus frigore perdurante , tamen in gelu constringuntur ; nec dubium, quin quidpiam de salibus occasione congelationis praecipitetur, utut hoc instituto experimento nondum comprobaverim. 9- 0. Consectarium est, majorem his esse prae aqua simplici, gravitatem specificam. 10- o. Denique sedimentum his est unduosum et uliginosum lutum. Praeter innumera, oculos subterfugientia animalcula rubicunda , non alios habent incolas. Stagnum vero R.-Uj-Fejértóinense pisciculos adhuc eximii saporis, dum aquis abundabat , suppeditavit. In reliquo paucas nutrit arundines. Potum praebent cunctis animantibus , praeter hominem, saluberrimum. Nonnullis pro pane coquendo adhibetur, quibus cum sale oeconomisandi animus est. Verum lotricibus universis magno sunt usui. Denique a duobus , et quod excurrit, annis sodae fabricandae deserviunt. Nagy-Kálló die 23. Junii 1795. Stephanus Jósa ni. p. Inch Com. Zabolts Physicus Ord, 49