Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)

Regimen Francisci I. imperatoris ac regis

768 2) Magistratui Academico. Relate ad hicce in copia adjacentem Proto-Medici Gabrielis a V e z a , in ordine ad instituendas per Jurisdictiones Regni hujus Hungáriáé, partiumque ei­dem adnexarum Physicos aquarum mineralium observationes, atque collectiones rariorum plantarum sub 8. Maji 1794 factam Relationem ddto 16. nunc citati mensis et anni ac Nr. 10837 quidem eidem lmic Relationi adlaterata Instructio universis Comitatibus, Civitatibus et Districtibus separatas portas habentibus, eo cum mandato abhinc comunicata fuit: ut gremiales suos Physicos et Chirurgos eo invient, quo juxta puncta in eadem exposita observationes aquarum mi­neralium in quantum in sui gremio praexistunt, instituant, eatenusque spe­cificas et circumstantiales Relationes horsum submittant; nunc autem et sub ho­dierno dato, etiam circa collectionem rariorum p 1 a n t a r u m in prae- adducta Relatione Proto-Medici commemoratam pares apud suprafatas publicas Jurisdictiones, sub hodierno circulares factae sunt dispositiones. Quae proin hic adjacentia acta Consilium istud Regium Locumtencntiale Re­gio huic Academico Magistratui ea subjuncta cum inviatione hisce communicanda duxit: ut perspecta jam ex his Dicasterii istius Regii in bonum publicum ten­dente intentione et systematica utriusque objecti pertractationis methodo, Re­lationes Physicorum, seu quae cum ipso hucusque abhinc jam communicatae sunt, seu quae deinceps communicabuntur, medio respectivorum Professorum in accuratum examen revocari curet, desuper observationes eorundem tam circa indolem, quam et practicum quaestionatorum naturae productorum usum, quo ea utilitati publicae subservire possent, excipiat: illas, signanter plantarum species, quae nefors ad completandum ipsius etiam Universitatis botanicum Musaeum seu Herbarium conferrent, a Relationibus Physicorum excerpi, et de­signari ordinet, si quae submissae non essent, submissionem earum requirat, ac sic Regio huic Consilio Locumtenentiali ipse hic Academicus Magistratus in co­mitiva praevio modo exhibendarum a respectivis Professoribus observationum adaequatas in omni hoc merito Remonstrationes submittat. Caeterum in nexu aliorum ad eundem huncce Academicum Magistratum in merito aquarum mineralium abhinc jam inviatarum quorundam Comitatuum Rela­tionum isthic quoque cum suo Provocato adnexa / Comitatus Zabolcsensis Remonstratio praesentibus fine praescripto transmittitur. Datum Budae ut s. / Felséges örökös Királyi Fejedelem, Austriai Feö-Herczeg Felséges Ki­rályunk Hellytartója, ’s Feö-Méltóságu Magyar Királyi Helly-Tartó-Tanáts Elöl­ülője , ’s Feö-Méltóságu Magyar Királyi Helly-Tartó-Tanáts! Megyénkben találtató Székes és egyébb afféle Tavak iránt még 4794—ik Esztendőben Pünkösd Havának 16—ik napjáról a’I0837-ik szám alatt költt Ren­delését Herczegségednek, ’s a’ Feö-Méltóságú Magyar Királyi Helly-Tartó-Ta- nátsnak rendszerént való Orvosunknak a’ végett kiadtuk, hogy azon Tavak minémíisége iránt Jelentést tenne: kinek is ezen tárgyban hozzánk béadott Je­lentését f) válaszúi feküldeni kívántuk. A’ kik egyébb aránt Grátziájában ajján- lottak, alázatos Tisztelettel vagyunk Herczegségednek, és a’ Feö-Méltóságú Magyar Királyi Helly-Tartó-Tanátsnak alázatos szolgai: Szabólch Vármegyének Rémiéi. — Költ Nagy-Iíállóban Böjt elő Havának 3—ik napján 1796—ik Eszten­dőben tartatott különös Gyűlésünkből. f) Infrascriptus in obsequium Gratiosi Excelsi C. Regii Locuinlenentialis Huiigarici ddto 16. Maji 1794 ac sub JIS 10837 horsum emanati Intimati humillime refero : in gremio Comitatus hujus de Zabolfs aquas minerales praeter Stagna sic dicta salsa (sós­tó) nullas omnino reperiri. Circa haec vero stagna observanda veniunt sequentia : l-o. Praeexistere haec ad gremialia loca Sz. Miha'ly , Bcrczel , Halász , Nyir-

Next

/
Thumbnails
Contents