Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)

Regimen Francisci I. imperatoris ac regis

766 qua curatorium remedium contra pestem valere posse: nulla etenim est in as­serto contradictio; sed est potius maxima in 4000 curatis a se visis, et in con­firmatione per experientiam Proto-Medici Transylvaniae scripto contestatam argumenti vis. Et quamvis quidem sensu omnium Medicorum oleum claudendo poros nocere possit, in morbis praecipue, qui miasma pro causa habent: adhuc tamen, quia in tanto, tam praecipiti, atque desperato fere morbo etiam anci- piti remedio locus est, tanto a potiori oleum hoc in peste, et prophylactico, et curatorio scopo adhiberi potest in remedium, quod experientia Baronis ab Hei- denstam, ac Balduin i Angii, atque ipsius etiam Proto-Medici Transylva­niae contestata experientia, illud utile compertum sit. In reliquo, quod si etiam in casu actutum saevientis in Syrmio pestis ad- serta illa utilitas comprobata exstiterit, nondum tamen circa modum, quo id agit certi quidpiam definitura est Facultas isthaec Medica; et si certum teneat oleum non ideo esse posse efficax, quia miasma pestiferum tanquam acidum, cum quo affinitatem habeat, foras in superficiem corporis extrahit. Miasmatis pestiferi indoles, et natura acida nonnisi hypothetice adstruitnr. Erroneam vero esse hanc Hypothesim, abunde docet experientia omnis aevi Loimiatrorum, ut- pote, qui in peste, et prophylactico et curatorio scopo, acida quaecunque ma­ximae utilitatis fuisse convicti sunt. Sed nonne contraria contrariis curantur ? et causa morbi acida per adhibita remedia itidem acida augeri, et multiplicari, non diminui, et corrigi debuisset contra ipsam experientiam ? quare si per experi­menta in Syrmio instituenda quaecunque demum illa olei efficacia contra dirum pestis malum comprobanda forte est: eam tamen nonnisi specificam (id est ta­lem, quae certa sit, cujus tamen ratio comprehendatur) declaratura est Facul­tas isthaec Medica. Forte, quod ab inuncto toto corpore oleo, retentaquc tali ratione acri perspirationis materia; forte, quod per ipsas frictiones ex prae­scripto Baronis una instituendas — febris enascatur in corporibus inunctis d e- puratoria crisi salutari per sudores terminanda? Forte si tamen insectum quoddam QAcarum nuper se observasse Doctor G e 11 e i dixit, qui fortassis per­inde Pestis fomes esse posset, ac Acarus ille, qui s c a b i e m, morbum aeque contagiosum per observationes recentiorum progignit) forte, inquam, si tamen in­sectum quoddam pestis fomitem materialem constitueret, hoc idem Insectum usu olei olivarum enecatur? cum communis sit oleosorum in insectis, vermibusque necandis potentia, quam Radi, et aliorum experimenta confirmant, et quae non immerito inde derivatur, quod oleum, quo mersa fuerunt vel oblinita haec ani- malcula eorum spiracula obturet. Forte denique oleum contra ipsos aniinalculo- rum illorum morsus, atque tristia horum consectaria, qua blandum, acria quaeque, atque ipsa venena obliniens, obtundensque medium efficax non minus est, ac se illud efficax commostravit contra morsus viperarum Wilhelmo 0 li­ve r i o ? Tum autem merito quaeritur, an non linimentum volatile, quod una ex parte oleo olivarum, altera exparte spiritu salis ammoniaci constat, adhuc utilius esset, efficaciusque remedium quam oleum olivarum simplex? Nonne pestis jure observationum ad morbos glandularum referri valet; in his autem singularis est observata spiritus salis ammoniaci ad glandulas adfricti ef­ficacia. Datum Pestini die 29. Decembris 1795. — Decanus et Facultas Medica R. Scient. Universitatis Hungáriáé. 1401. Collectio rariorum Plantarum et investigatio Aquarum mineralium. Conci Cons. 4487. die 8. Martii 1796. 1) Cunctis Jurisdictionibus. Instructione pro Physicis publicarum Jurisdictionum quoad colligendas et

Next

/
Thumbnails
Contents