Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)

Regimen Francisci I. imperatoris ac regis

759 1893. Pecorum expulsio cum Passualibus sanitatis. Conci. Cons. A? 26197. die 15. Dcbr. 1795. Cum Sua Majestas Sacratissima clementer jubere dignata sit, ut cuncta ea, quae circa expellenda ex Regno Hungáriáé in exteras Oras pecora cornuta medio Intimati ddto 18. Octobris a. 1. *) signanter quoad excipiendas desuper Passuales observanda, abhinc disposita sunt, etiam de set i geris etver- v e c i b u s intelligantur et observentur. Datum Budae ut s. 1898. Regulatio cryptarum et coemeteriorum. Conci. Cons. A? 26672. die 18. Dcbr. 1795. (In seq. M. R. M 12701. ddto 16. Novb. 1795.) Siquidem isthic innotuisset, quod in nonnullis locis in obversum beni­gnae normalis Resolutionis Regiae universis Regni Jurisdictionibus in puncto re­gulationis cryptarum, coemeteriorum et funebralium ceremoniarum, sub dato 21. Septembris 1777 circulariter intimatae cadavera mortuorum ante effluxum 48 horarum a momento interventae mortis computandarum sepeliantur, Consi­lium hocce Regium Locumtenentiale praetit. Domin. Vestrae de altissimo Jussu Regio hisce intimandum habet: ut per gremium sui denuo republicari faciat, no cadavera mortuorum ante effluxum 48 horarum tumulentur, exceptis casibus epidemicis, ubi quippe mortuum quopiam epidemico morbo laborasse certo con­staret , ac taliter facile quaepiam infectio praemetui deberet. Datum Budae ut s. 1894. ! Olei Olivarum isi Peste nsus, — Relationum contuina- cialium Formularia. Conci. Cons. A? 27066. die 20. Dcbr. 1795. Regii in re Sanitatis Commissarii ad projectatum Olei Olivarum tam prophy- lacticum , quam curativum usum attenti redduntur; stante caetero super progressu morbi Relationum officiosarum / // exacta exhibitione. / RELATIO CONTUMACIAL1S. Super loco Contumaciae Domo Palankensi a 15-a usque 16-am Decembris 1795. Cum postrema Relatione fuerunt Contumacistae ...... 81 Aegrotantes ...... — Ab eo inde tempore accreverunt Contumacistae ...... 10 Aegrotantes ...... — Summa una cum accrescentia ......... 91 Decrevit numerus per Mortuos ....... — Dimissos ....... — Summa decrescentiae ........... — Manent sub hodierno Contumacistae ...... 91 Aegrotantes ...... — Accrescntia constitit in 10 capitibus. Decrescentia nnlla. *) Cum Objectum finitam suam pertractationem nunc primum nacturn sit, tam citatum, quam et aliud ddto 27. Novb. a. 1. Nro 24638 Intimatu.n— e serie omissa.—Author.—

Next

/
Thumbnails
Contents