Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)
Regimen Francisci I. imperatoris ac regis
750 consumserint, dermo parum foeni eis detur, turn in ordine aqua praebeatur, ac tandem purgatio reliquorum equorum necdum repurgatorum continuetur, et perficiatur. Agazones ad Scholam equestrem ordinati non modo Praetorianorum, verum suos etiam equos debite ephipient, et unum post alium educant; reliqui autem equos invertant, et intra columnas nec brevius, nec longius, quam necessarium sit, alligent, tum stabula munde scopent, et ad Praetorianos, quibus a servitiis sunt, ascendant, supra horam illic haud moraturi. Q«i ad Scholam equestrem ordinati sunt, illi hac finita apud heros suos servitia peragent. Equi ad Scholam equestrem destinati juxta seriem educantur, et tarn hi, quam Agazones per Scholae equestris Magistrum pridie denominentur. Equi prius haud sunt tegendi, quam Praetorianus inspectionem habens perlustravit, an bene, munde et debite purgati fuerint. Tam hieme, quam aestate ab hora septima usque mediam nndecimam equi tergo inversi relinquantur, tum denuo ad consvetum situm collocatis, et capistro alligatis, ut pacate stent, foenum detur, hora vero undecima avena porrigatur , et hora prima aqua ordinate propinetur; Agazones vero exceptis illis , qui vigilias in stabulo tenent, media duodecima pro prandio abire possunt. Dominicis et festivis diebus exceptis tam hieme quam aestate hora secunda postmeridiana equi denuo purgandi sunt, Agazones autem severissime inhibendi, ne sive ante, sive post tempus hoc, aut quoad equi avena pabulati fuerint, eos purgare praesumant, verum laborem hunc uno eodemque tempore ad semel omnes peragant. Prout autem generatim quaevis equorum pabulatio, aquae praebitio et purgatio ad strepitum timpani inchoanda est, ita nulla unquam ratione admittatur, ut Agazones praevie, quam signum hoc datum fuerit, labores suos arbitrarie peragant. Inspectionem habens Praetorianus cuivis equorum purgationi praesens intersit, operam una daturus, ut singuli Agazones tres equos suos non obiter, ast strigile, et setaceis debite a pulveribus purgent. Tam sub equorum purgatione, quam alias indiscriminatim in stabulis fumigare sub poena viginti quinque ictuum baculo infligendorum vetitum est. Hora tertia itidem prout ante meridiem equi tergo invertentur, (illis qui cum vigiliis aulicis redituri, et aquam nonnisi hora secunda, postquam refrigerarunt, accepturi , ac in quiete relinquendi sunt, exceptis), tum hora media sexta rursus ad consvetum situm collocabuntur, demum loeno, et hora sexta avena ita pabulabuntur, ut eis hora media septima aqua propinetur, dein stramen sternatur, ac tandem in quiete relinquantur. Vespertina isthaec equorum pabulatio aestivis mensibus media hora serius peragenda est. Ne Agazones horas matutinas quoquo modo negligant, excitandi sunt quotidie praescripto tempore per Agazones in stabulo vigilias agentes. Qui ad Scholam equestrem ordinati sunt Agazones, illi ante impositum equitationi finem nullo sub praetextu recedere audent. Ut primum Agazones cum heris suis sive e vigiliis aulicis, sive aliunde domum rediverint, mox tria ephipia sua ordinate purgent, et ad conservato- riuin ephipioruin reponant; nec admittendum est unquam, ut ephipia in stabulis disjecta relinquantur. Quotiescunque equi commotionis causa aut foras educti, aut in magna aedium praetorianarum area circumducti fuerint, tum omnes etiam tibicinum equi accipiantur, solis Rtservarum equis, et qui in Schola equestri die illo adhibiti sunt, exceptis. Nemo Agazonum pallia Praetorianorum ad Regiam in antecessum deportet, ast occasione cujusvis egressionis bene, et ordinate ea convolvat,