Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)

Regimen Francisci I. imperatoris ac regis

755 Praetorianis in duabus Brigadis hora utpote duodecima, et prima pran­dentibus munde, et bene paratos cibos, sufficientique in quantitate suppeditet, carnes proinde putridas, aut alia prohibita victualia coquere sub severissima poena eum indubie mansura vetitum est. Tenetur autem praeter unam pro singulis portionem panis triticei (Semmel) jusculum , carnem bubulam cum salsura aut cucumeribus, aut beta rubra , tum obsonium cum sufficienti numero farciminum, vel fumatis carnibus, vel perna, aut diversis aliis carnium segmentis, uno verbo bene conditionatum, et suffici­entibus carnibus instructum obsonium, denique assum, omnia autem in bona qualitate et quantitate suppeditare; pro quibus ab uno quovis Praetoriano men­strue 9 florenos, id quod per diem 18 xros facit, ad manum accepturus, ast curaturus una est, ne quotidie unum idemque coquatur, verum in obsonio et asso varietas observetur. Coenam sumpturus Praetorianus hanc cum potu ex proprio solvet, nec vero eam, aut alios extraordinarios cibos, nisi praevie con­stituantur, Tracterius coquere obligatur. Adhaec sollicitus sit, ut illico excon- tentetur, et mutuo nemini quidpiam suppeditet, vel si aliquis pretium ciborum et potus haud persolvit, contra hunc Turmae Praefecturae sine mora querulc- tur, secus enim nullam satisfactionem obtinebit. Tracterius in aedibus praetorianis proprium sibi assignatum quarterium habeat, quod una cum refectorio, cumprimis autem culina mundum et nitidum constanter servet. Ancillas culinares servare quidem potest, non tamen cella­rias, aut famulas cubiculares, quas ad servitia adhibere vetitum est. Praefecturae Turmae praetorianae obligationis est, Tracterio quidem parte ex una ne minimos abusus dissimulare, ast parte etiam ex altera ejusdem fun­datas querimonias audire, illis mederi, insuper vexas in eum convehendas, et insultationes nullatenus admittere, ac reos Praetorianos plectere, in omnibus denique fundatis querelis Tracterium protegere. Quia vero Praetoriani in vigiliis aulicis quotidie permutari soliti de con- sveto tardius domum revertuntur, quam prandium alterius Brigadae incipiat; hinc Tracterius cibos pro his asservet, et calidos munde suppeditet. Praetoriani in loco existentes, et pro prandio alio invitati pretium victus i8 xros per diem constituens accepturi haud sunt, verum id pro commodo Tra- cterii cedit; qui autem cum indultu, aut secus in servitio Vienna abfuerint, il­lis pretium victus a die abitus ad diem reditus obveniens exsolvetur. Quod signo pro quiete dato apud Tracterium quoque quies restituenda sit, id jam alio in loco praescriptum est. Rei oeconomicae curam gerens stabalis Officialis cum quovis neoassu- rnendo Tracterio contractum ineat, per unum adminimuin annum duraturum, et nonnisi erga observandam ab utrinque trimestralem praemonitionem et enun- ciationem exspiraturum. Caput. VIII. De ordine in stabulis observando. Inde a 1-a die mensis Maji usque ultimam Octobris hora matulina quarta Agazones omnes expergefiant, mox postea equis parum foeni dent, stramen sub equis colligant, et eorum purgationi se accingant, cui Praetorianus inspectio­nem habens ab exordio praesens intersit, visurus, num cuncta, praesertim au- em purgatio de praescripto fiat. Quae praemissa sunt, ea hibernis mensibus una hora serius inchoabuntur. Cum Schola equestris, et Instructio equorum novitiorum quotidie hora matutina media sexta, longioribus vero, et fervidis aestivis diebus jam quinta hor inchoet, ex eo avena tali tempore maturius equis porrigatur, quam ubi 48*

Next

/
Thumbnails
Contents