Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)

Regimen Francisci I. imperatoris ac regis

748 numero aegrotorum et qualitate morborum, quibus affecti sunt, quot item a tempore ultimae Relationis aegroti accesserint, et quot reconvaluerint? ejus porro obligatio est, venereos morbos fideliter indicare, nec ullo sub praetextu eos celare aut aliter describere. Occasione autem menstrualis summariae Rela­tionis Medicus quoque apud Turmae Capitaneum compareat, et praescriptam aegrotorum Tabellam A) pro praeterito mense, una cum Turmae Chriurgo sub­scribat. Quae relate ad Pharmacopolium, ex quo medicamenta accipientur, pro Chirurgo praescripta sunt, ea Medicus quoque observet. Quoad aegrotos determinet Medicus, quinam levioris aegritudinis causa a servitio quidem dispensandi, non tamen ad infirmariam translocandi sint ? num porro iidem in cubiculis suis permanere debeant, et cibi a Tracterio ad eos de­ferendi sint, aut pro communi prandio ire possint? quodsi aegrotatio plus quietis exposceret, eotum Medicus disponat, ut aegrotus ad infirmariam deferatur. Inter aegrotos, quorum cura Turmae Medico incumbit, non tantum sola Turma praetoriana, ast omne eo spectans Personale, consequenter etiam Famuli­tium pertinet, quorum posteriorum intuitu disponendum est, ut in periculosis morbis ad Fratres Misericordiae deferantur, quibus idcirco quotannis 50 floreni per aversionem e Cassa Thurmae solvuntur. Obligationes Turmae Chirurgo praescriptas Medicus quoque ex asse sciat, cujus utriusque incumbentia est, etiam extra aedes praetorianas degentia Tur­mae individua de tempore in tempus invisere. Pro aegrotis autem unus e fundo Turmae praetorianae stipendiis provisus infirmariae famulus existit, quem Medicus debite semper instruat, quid penes aegrotos observare, qualiterve eis servire debeat. Huic resolvi potest exigua adjuta et pro exigentibus circumstantiis, etiam alter pro auxilio ad tempus ali­quod adjungi; qui posterior de tempore in tempus ex hujate Invalidorum domo accersendus, eidemque ad ordinarium, quod alioquin percipit stipendium , ad­juta aliqua e fundo Turmae resolvenda est. Penes abolitam priorem consvetudinem, vi cujus Praetoriani morbis ve­nereis allecti medicamenta, et alias curae expensas e proprio solvere necessi- tabantur, res quidem in moderno statu relinqui potest, speratur attamen casus similes rarissime, aut nunquam occursuros esse. Quis vero aegrotorum ad in­firmariam deferendus, quis item in cubiculo suo curandus sit, id, prout jam attactum est, abeo dependebit, quod Turmae Medicus erga praeviam tamen insinuationem adinvenerit. Ad infirmariam Officialium nec privati famuli, nec stabuli, aut aliud fa­mulitium illocentur, verum pro his posterioribus aliud distinctum cubiculum de­ligatur, quoad ad Nosocomium deferri potuerint. Ut vero aegroti necessariis me­dicamentis, et quidem bonae qualitatis provideantur, in reliquo autem bene eis serviatur, eatenus Turmae Medicus et Chirurgus curam gerant. Speratur atta­men. inspectionis quoque Officialem, et unum Stabalium Officialium eatenus con­stanter vigilaturos esse. Illis aegrotis, aut in statu reconvalescentiae constitutis Praetorianis , qui­bus Medicus proficuum esse adinvenerit, ut serenis diebus salubri aura et aesli- vali calore utantur, erga praemissam per Medicum aedium praetorianarum Prae­fecturae insinuationem indulgetur, leviore etiam et commodiore veste indutis sine framea ex aedibus praetorianis exire, et in Pomerio praesidiali (Glacis) deambulare; ast quoad horam exitus et reditus praescripto Medici, id quod iste aedium praetorianarum Praefecturae semper insinuare tenetur, se conforment. Neosuscepti cujusvis Praetoriani statum valetudinis Medicus cum accer- sendo Chyrurgo in praesentia unius Stabalium Officialium exacte investiget, ne

Next

/
Thumbnails
Contents